PL 32, col. 974
De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
30.
Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud
jam, inquam, sequitur, ut videamus quis non egeat;
is enim erit sapiens et beatus. Egestas autem stultitia
est, egestatisque nomen: hoc autem verbum sterilitatem
quamdam et inopiam solet significare. Attendite,
quaeso, altius, quanta cura priscorum hominum,
sive omnia, sive quod manifestum est, quaedam verba
creata sunt, earum rerum maxime quarum erat notitia
pernecessaria. Jam enim conceditis omnem stultum
egere, et omnem qui egeat stultum esse: credo
vos etiam concedere animum stultum esse vitiosum,
omniaque animi vitia uno stultitiae nomine includi.
Primo autem die hujus disputationis nostrae nequitiam
dixeramus esse ab eo dictam quod nec quidquam sit,
cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam.
Ergo in iis duobus contrariis, hoc est frugalitate atque
nequitia, illa duo videntur eminere, esse et non esse.
Egestati autem de qua quaestio est, quid putamus esse
contrarium? Hic cum aliquantum cunctarentur: Si
dicam, inquit Trygetius, divitias; video his paupertatem
esse contrariam. Est quidem, inquam, vicinum.
Nam paupertas et egestas unum atque idem accipi
solent. Tamen aliud verbum inveniendum est, ne meliori
parti desit unum vocabulum, ut cum illa pars
paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte
solum opponatur divitiarum nomen. Nihil enim absurdius
quam ut hic sit egestas vocabuli, ubi est contraria
pars egestati. Plenitudo, inquit Licentius, si dici
potest, videtur mihi recte opponi egestati.
31.
Postea, inquam, de verbo quaeremus fortasse
diligentius. Non enim hoc curandum est in inquisitione
veritatis. Quamvis enim Sallustius lectissimus
pensator verborum, egestati opposuerit opulentiam
[( Sallustius, de Bello Catilin. )] ; tamen accipio istam
plenitudinem. Non enim hic grammaticorum formidine
laborabimus, aut metuendum est ne ab eis
castigemur, quod incuriose utimur verbis, qui res suas
nobis ad utendum dederunt. Ubi cum arrisissent:
Ergo, quia mentes vestras, inquam, cum intenti estis
in Deum, velut quaedam oracula non contemnere
statui, videamus quid sibi velit hoc nomen; nam
nullum accommodatius esse arbitror veritati. Plenitudo
igitur et egestas contraria sunt: at etiam hic similiter,
ut in nequitia et frugalitate, apparent illa
duo, esse et non esse. Et si egestas est ipsa stultitia,
plenitudo erit sapientia. Merito etiam virtutum omnium
matrem multi frugalitatem esse dixerunt. Quibus consentiens
Tullius etiam in populari oratione ait: Ut
volet quisque accipiat: ego tamen frugalitatem, id est
modestiam et temperantiam, virtutem esse maximam judico
[(Orat. pro Dejotaro )] . Prorsus doctissime ac decentissime:
consideravit enim frugem, id est illud
quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. Sed
propter vulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas
quasi parcimonia dici solet, duobus consequentibus
quid senserit, illustravit, subjiciendo modestiam