PL 33, col. 169
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Letters of St. Augustin 43.19 · Letters of St. Augustin 43.20 · Letters of St. Augustin 43.0
ab innocentis orbis terrarum communione praeciderent,
cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginensibus
ordinassent, a toto orbe non communicari.
Elegerunt, sicut dicitur, ad duas agere causam cum
Caeciliano apud Ecclesias transmarinas, parati ad
utrumque: ut si eum potuissent quacumque versutia
falsae criminationis evincere, satiarent plenissime cupiditatem
suam; si autem non possent, in eadem quidem
perversitate durarent, sed jam tamen quasi haberent
quod dicerent, malos judices se esse perpessos;
quae vox est omnium malorum litigatorum, cum
fuerint etiam manifestissima veritate superati: quasi
non eis ad hoc dici posset et justissime dici, Ecce putemus
illos episcopos, qui Romae judicarunt, non bonos
judices fuisse; restabat adhuc plenarium Ecclesiae
universae concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus
causa posset agitari, ut si male judicasse convicti
essent, eorum sententiae solverentur. Quod utrum
fecerint, probent: nos enim non factum esse facile
probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat:
aut si factum est, etiam ibi sunt victi; quod ipsa
eorum separatio manifestat.
20.
Sed tamen quid postea fecerint, Imperatoris
litteris sufficientissime ostenditur. Judices enim ecclesiasticos
tantae auctoritatis episcopos, quorum judicio
et Caeciliani innocentia et eorum improbitas declarata
est, non apud alios collegas, sed apud Imperatorem
accusare ausi sunt, quod male judicarent.
Dedit ille aliud Arelatense judicium, aliorum scilicet
episcoporum: non quia jam necesse erat, sed eorum
perversitatibus cedens, et omnimodo cupiens tantam
impudentiam cohibere. Neque enim ausus est christianus
Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas
suscipere, ut de judicio episcoporum qui Romae
sederant ipse judicaret; sed alios, ut dixi, episcopos
dedit: a quibus tamen illi ad ipsum rursum Imperatorem
provocare maluerunt; qua in re illos quemadmodum
detestetur, audistis. Atque utinam saltem
ipsius judicio insanissimis animositatibus suis finem
posuissent, atque ut eis ipse cessit, ut de illa causa
post episcopos judicaret, a sanctis antistitibus postea
veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent
non haberent, si ejus sententiae non obtemperarent,
ad quem ipsi provocaverunt, sic et illi aliquando
cederent veritati. Jussit enim ille ut ei partes ad agendam
causam Romam occurrerent. Quo cum Caecilianus
nescio qua causa non occurrisset, interpellatus ab
eis, praecepit ut Mediolanum sequerentur. Tunc se aliqui
eorum subtrahere coeperunt, fortasse indignati
quia non est eos imitatus Constantinus, ut jam statim
atque velociter Caecilianum damnaret absentem. Quod
ubi cognovit providus Imperator, reliquos ab officialibus
custoditos fecit Mediolanum pervenire. Quo cum
etiam Caecilianus venisset, ipsum quoque, sicut scripsit,
exhibuit, cognitaque causa, qua diligentia,
qua cautela, qua provisione, sicut ejus indicant litterae,