PL 33, col. 243
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Letters of St. Augustin 71.6 · Letters of St. Augustin 71.5 · Letters of St. Augustin 72.1
testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia
an malitia, hoc esse in hebraeis codicibus responderunt,
quod et graeci et latini habebant atque dicebant.
Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem
corrigere, volens, post magnum periculum,
non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur,
aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. Et
vide hoc quale sit, in eis litteris quae non possunt
collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari.
CAPUT IV.
6.
Proinde non parvas Deo gratias
agimus de opere tuo, quo Evangelium ex graeco interpretatus
es, quia pene in omnibus nulla offensio
est, cum Scripturam graecam contulerimus. Unde, si
quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis
collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur.
Et si quaedam rarissima merito movent, quis
tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat,
cui vicem laudis referre non sufficit? Quid tibi
autem videatur, cur in multis aliter se habeat hebraeorum
codicum auctoritas, aliter graecorum quae dicitur
Septuaginta, vellem dignareris aperire. Neque enim
parvum pondus habet illa quae sic meruit diffamari, et
qua usos Apostolos, non solum res ipsa indicat, sed
etiam te attestatum esse memini. Ac per hoc plurimum
profueris, si eam graecam Scripturam, quam
Septuaginta operati sunt, latinae veritati reddideris:
quae in diversis codicibus ita varia est, ut tolerari vix
possit; et ita suspecta, ne in graeco aliud inveniatur,
ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur. Brevem
putabam futuram hanc epistolam; sed nescio
quomodo ita mihi dulce factum est in ea progredi, ac
si tecum loquerer. Sed obsecro te per Dominum, ne
te pigeat ad omnia respondere, et praestare mihi,
quantum potueris, praesentiam tuam.
EPISTOLA LXXII. Hieronymus Augustino expostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taxabatur locus non recte expositus in Epistola ad Galatas.
Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO,
HIERONYMUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM.
1.
Crebras ad me epistolas dirigis,
et saepe compellis ut respondeam cuidam epistolae tuae,
cujus ad me, ut ante jam scripsi, per fratrem Sysinnium
diaconum exemplaria pervenerant, absque subscriptione
tua, et quae primum per fratrem Profuturum, secundo
per quemdam alium te misisse significas; et interim Profuturum
retractum de itinere, et episcopum constitutum,
veloci morte subtractum; illum cujus nomen retices, maris
timuisse discrimina, et navigationis mutasse consilium.
Quae cum ita sint, satis mirari nequeo quomodo ipsa
epistola et Romae et in Italia haberi a plerisque dicatur,
et ad me solum non pervenerit, cui soli missa est; praesertim
cum idem frater Sysinnius inter caeteros tractatus
tuos dixerit eam se non in Africa, non apud te, sed in