PL 34, col. 1043
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Harmony of the Gospels 1.2 · The Harmony of the Gospels 1.1 · The Harmony of the Gospels 1.0
hoc redditum atque completum in Evangelio
demonstratur. Cujus primi praedicatores Apostoli fuerunt,
qui Dominum ipsum et Salvatorem nostrum
Jesum Christum etiam praesentem in carne viderunt.
Qui non solum ea quae ex ore ejus audita vel ab illo
sub oculis suis operata, dicta et facta meminerant;
verum etiam quae priusquam illi per discipulatum adhaeserant,
in ejus nativitate, vel infantia, vel pueritia,
divinitus gesta et digna memoria, sive ab ipso, sive
a parentibus ejus, sive a quibuslibet aliis, certissimis
indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et
cognoscere potuerunt, imposito sibi evangelizandi
munere, generi humano annuntiare curarunt. Quorum
quidam, hoc est Matthaeus et Joannes, etiam
scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis
ediderunt.
2.
Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum
et praedicandum Evangelium, interesse aliquid utrum
illi annuntient, qui eumdem Dominum hic in carne
apparentem discipulatu famulante secuti sunt, an ii
qui ex illis fideliter comperta crediderunt; divina
providentia procuratum est per Spiritum sanctum,
ut quibusdam etiam ex illis qui primos Apostolos
sequebantur, non solum annuntiandi, verum etiam
scribendi Evangelium tribueretur auctoritas: hi sunt
Marcus et Lucas. Caeteri autem homines, qui de Domini
vel Apostolorum actibus aliqua scribere conati
vel ausi sunt, non tales suis temporibus exstiterunt,
ut eis fidem haberet Ecclesia, atque in auctoritatem
canonicam sanctorum Librorum eorum scripta reciperet:
nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus
credi oporteret; sed etiam quia scriptis suis
quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica atque
apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat.
CAPUT II.-- Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.
3.
Isti igitur quatuor Evangelistae universo terrarum
orbe notissimi, et ob hoc fortasse quatuor,
quoniam quatuor sunt partes orbis terrae, per cujus
universitatem Christi Ecclesiam dilatari, ipso sui
numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc
ordine scripsisse perhibentur. Primum Matthaeus,
deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Joannes. Unde
alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius
autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque
praedicandum, primi utique fuerunt qui secuti Dominum
in carne praesentem, dicentem audierunt, facientemque
viderunt; atque ex ejus ore ad evangelizandum
missi sunt. Sed in conscribendo Evangelio,
quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex
numero eorum quos ante passionem Dominus elegit,
primum atque ultimum locum duo tenuerunt; primum
Matthaeus, ultimum Joannes: ut reliqui duo qui
ex illo numero non erant, sed tamen Christum in
illis loquentem secuti erant, tanquam filii amplectendi,
ac per hoc in loco medio constituti, utroque
ab eis latere munirentur.