PL 34, col. 1045

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.4 · The Harmony of the Gospels 1.3 · The Harmony of the Gospels 1.5

sacerdotis personam gereret intentionem, utrique humanitatem
Christi maxime commendarunt. Secundum
hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus
est, cui dedit Deus sedem David patris sui, ut regni
ejus non esset finis [(Luc. I, 32, 33)] , et esset ad interpellandum
pro nobis mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus [(I Tim. II, 5)] . Non autem habuit tanquam
breviatorem conjunctum Lucas, sicut Marcum Matthaeus.
Et hoc fortasse non sine aliquo sacramento,
quia regum est non esse sine comitum obsequio:
unde ille qui regiam personam Christi narrandam
susceperat, habuit sibi tanquam comitem adjunctum,
qui sua vestigia quodammodo sequeretur. Sacerdos
autem quoniam in sancta sanctorum solus intrabat,
propterea Lucas, cujus circa sacerdotium Christi erat
intentio, non habuit tanquam socium subsequentem,
qui suam narrationem quodammodo breviaret.
CAPUT IV.-- Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.
7.
Tres tamen isti Evangelistae in his rebus maxime
diversati sunt, quas Christus per humanam carnem
temporaliter gessit: porro autem Joannes ipsam
maxime divinitatem Domini, qua Patri est aequalis, intendit,
eamque praecipue suo Evangelio, quantum
inter homines sufficere credidit, commendare curavit.
Itaque longe a tribus istis superius fertur, ita ut hos
videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari;
illum autem transcendisse nebulam, qua
tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum coelum,
unde acie mentis acutissima atque firmissima videret,
in principio Verbum Deum apud Deum, per quem
facta sunt omnia; et ipsum agnosceret carnem factum,
ut habitaret in nobis [(Joan. I, 1, 3, 14)] : quod acceperit
carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi
enim carnis assumptio servata incommutabili divinitate
facta esset, non diceretur, Ego et Pater unum
sumus [(Id. X, 30)]
: neque enim Pater et caro unum
sunt. Et hoc de seipso Domini testimonium solus idem
Joannes commemoravit; et, Qui me vidit, vidit et Patrem;
et, Ego in Patre, et Pater in me est [(Id. XIV,
9, 10)]
; et, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus [(Id. XVII, 22)]
;
et, Quaecumque Pater facit, haec eadem
et Filius facit similiter [(Id. V, 19)]
; et si qua alia sunt,
quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte
intelligentibus intiment, pene solus Joannes in Evangelio
suo posuit: tanquam qui de pectore ipsius Domini,
super quod discumbere in ejus convivio solitus
erat [(Id. XIII, 23)] , secretum divinitatis ejus uberius et
quodammodo familiarius biberit.
CAPUT V.-- Virtutes duae; circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.
8.
Proinde cum duae virtutes propositae sint animae
humanae, una activa, altera contemplativa; illa qua
itur, ista qua pervenitur; illa qua laboratur, ut cor
mundetur ad videndum Deum; ista qua vacatur et
videtur Deus: illa est in praeceptis exercendae vitae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.