PL 34, col. 1067
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Harmony of the Gospels 1.32 · The Harmony of the Gospels 1.0
numquid ut sic dilatet locum tabernaculi sui
omnes nationes et linguas occupans, ut longius quam
Romani imperii jura tenduntur, usque in Persas et
Indos aliasque barbaras gentes funiculos porrigat; ut
in dexteram per veros christianos, et in sinistram per
fictos christianos in tam multis populis nomen ejus
extendatur; ut semen ejus haereditet gentes, ut civitates
quae a vero Dei cultu et a vera religione desertae
fuerant, jam nunc inhabitet; ut non timuerit hominum
minas et furias, quando in sanguine martyrum tanquam
honore purpureo vestiebatur, ut praevaleret tam
multis tamque vehementibus et potentibus persecutoribus
suis; ut non erubesceret quod detestabilis fuerit,
quando magnum erat crimen fieri vel esse christianum;
ut confusionem in perpetuum obliviscatur, quia ubi
abundaverat peccatum, superabundavit gratia [(Rom.
V, 20)] ; ut ignominiae viduitatis suae memor non sit,
quia paululum derelicta et opprobrio subjecta, tam
eminenti gloria reflorescit: numquid postremo ut Dominus
qui fecit eam, et a dominatu diaboli et daemonum
eruit eam, ipse Deus Israel universae terrae jam
vocetur, discipuli Christi finxerunt, quod Prophetae,
quorum Libri nunc in manibus inimicorum Christi
habentur, tam longe antequam Christus filius hominis
fieret, praedixerunt?
50.
Hinc ergo intelligant, quod ne tardissimis quidem
atque obtusissimis obscurum dubium ve relinquitur:
hinc, inquam, intelligant Christi perversi
laudatores et christianae religionis exsecratores, etiam
Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse atque
docuisse quae doctrina continet Christi; quia
Deus Israel, qui haec omnia quae isti colere volunt,
abominanda atque evertenda in Libris Prophetarum
praecepisse invenitur, ipse Deus universae terrae, sicut
tanto ante promisit, per Christum et Christi Ecclesiam
jam vocatur. Si enim Christum mira dementia suspicantur
deos eorum coluisse, ac per hos eum tanta
potuisse; numquid et Deus Israel deos eorum coluit,
qui de se per omnes gentes colendo et de illis abominandis
atque evertendis [(Deut. VII, 5)] , per Christum
quod promisit implevit? Ubi sunt dii eorum? ubi vaticinia
fanaticorum, et divinationes pythonum? ubi
auguria, vel auspicia, vel aruspicia, vel oracula daemonum?
Cur non profertur ex istiusmodi antiquis libris
admonitum aliquid et praedictum contra christianam
fidem, et contra Prophetarum nostrorum expressam
jam in omnibus gentibus tam perspicuam veritatem?
Offendimus, inquiunt, deos nostros, et
deseruerunt nos: ideo adversus nos Christiani praevaluerunt,
et humanarum rerum felicitas defessa ac
deminuta dilabitur. Hoc sibi certe per Christianos
fuisse eventurum, legant ex libris vatum suorum: sed
ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum