PL 34, col. 24

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 1.13 · On Christian Doctrine 1.14 · On Christian Doctrine 1.12

[(Joan. I, 10)] .
Itaque in Sapientia Dei non poterat
mundus per Sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo
venit cum hic esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam
praedicationis salvos facere credentes?
CAPUT XIII.-- Verbum caro factum est.
Quomodo venit, nisi quod Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)] ? Sicuti cum
loquimur, ut id quod animo gerimus, in audientis
animum per aures carneas illabatur, fit sonus verbum
quod corde gestamus, et locutio vocatur; nec tamen
in eumdem sonum cogitatio nostra convertitur, sed
apud se manens integra, formam vocis qua se insinuet
auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit:
ita Verbum Dei non commutatum, caro tamen factum
est, ut habitaret in nobis.
CAPUT XIV.-- Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.
13.
Sicut autem curatio via est ad sanitatem, sic
ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit.
Et quemadmodum medici cum alligant vulnera,
non incomposite, sed apte id faciunt, ut vinculi utilitatem
quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic
medicina Sapientiae per hominis susceptionem nostris
est accommodata vulneribus; de quibusdam contrariis
curans, et de quibusdam similibus. Sicut etiam ille
qui medetur vulneri corporis, adhibet quaedam contraria,
sicut frigidum calido, vel humidum sicco, vel
si quid aliud hujusmodi; adhibet etiam quaedam similia,
sicut linteolum vel rotundo vulneri rotundum,
vel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam non eamdem
membris omnibus, sed similem similibus coaptat:
sic sapientia Dei hominem curans, seipsam exhibuit
ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. Quia ergo
per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit
ad sanandum. Serpentis sapientia decepti sumus, Dei
stultitia liberamur. Quemadmodum autem illa Sapientia
vocabatur, erat autem stultitia contemnentibus
Deum; sic ista quae vocatur stultitia, Sapientia est
vincentibus diabolum. Nos immortalitate male usi
sumus, ut moreremur; Christus mortalitate bene usus
est, ut viveremus. Corrupto animo feminae ingressus
est morbus; integro corpore feminae processit salus.
Ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo
virtutum ejus vitia nostra curantur. Jamvero similia
quasi ligamenta membris et vulneribus nostris adhibita,
illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam
natus, homo homines, mortalis mortales, morte
mortuos liberavit. Multa quoque alia diligentius considerantibus
quos instituti operis peragendi necessitas
non rapit, vel a contrariis, vel a similibus medicinae
christianae apparet instructio.
CAPUT XV.-- Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.
14.
Jamvero credita Domini a mortuis resurrectio,
et in coelum ascensio, magna spe fulcit fidem nostram.
Multum enim ostendit quam voluntarie pro nobis
animam posuerit, qui eam sic habuit in potestate resumere.
Quanta ergo se fiducia spes credentium consolatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.