PL 34, col. 407

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

adjuvatur et instauratur. Neque enim desperandi
sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur
[(Prov. II,
19)]
. Dictum est enim secundum pondus iniquitatis
suae, ut quod revertitur, qui revertitur, non sibi tribuat,
sed gratiae Dei, non ex operibus, ne forte extollatur [(Ephes. II, 9)] .
34.
Propterea mysterium gratiae hujus Apostolus
absconditum dixit, non in mundo, in quo sunt absconditae
causales rationes omnium rerum naturaliter
oriturarum, sicut absconditus erat Levi in lumbis
Abrahae, quando et ipse decimatus est [(Hebr. VII, 9,
10)] ; sed in Deo, qui universa creavit. Quamobrem
omnia etiam quae ad hanc gratiam significandam, non
naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt,
eorum etiam absconditae causae in Deo fuerant: quorum
etiam si unum erat, quod ita mulier facta est
de latere viri, et hoc dormientis, quae per ipsum
firma facta est, tanquam ejus osse firmata, ille autem
propter ipsam infirmus, quia in locum costae non costa
sed caro suppleta est; non habuit hoc prima rerum
conditio, quando sexto die dictum est, Masculum
et feminam fecit eos, ut femina omnino sic fieret; sed
tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra
causas quas voluntate instituit, mutabili voluntate
aliquid fieret. Quid autem fieret, ut omnino aliud futurum
non esset, absconditum erat in Deo, qui universa
creavit.
35.
Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret
principibus et potestatibus in coelestibus per
Ecclesiam multiformis sapientia Dei [(Ephes. III, 9,
10)] ; probabiliter creditur, sicut illud semen cui promissum
est, dispositum est per Angelos in manu
mediatoris, sic omnia quae ad ipsius seminis adventum
vel praenuntiandum vel annuntiandum in rerum natura,
peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne
mulieris, quemadmodum facta sit, Scriptura narravit,
tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos,
ut de hoc diligentius inquiramus, quonam
modo refelli possint, sive non possint, qui credunt
animam de anima hominis, sicut carnem de carne
fieri, a parentibus in filios utriusque rei transfusis
seminibus. Hinc enim primitus ad hoc moventur, ut
dicant quod unam animam Deus fecerit, sufflando in
faciem hominis, quem de pulvere finxerat, ut ex illa
jam caeterae crearentur animae hominum, sicut ex illius
carne omnis etiam caro hominum. Quoniam primo
Adam formatus est, deinde Eva: et ille quidem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.