PL 34, col. 41

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 2.8 · On Christian Doctrine 2.9 · On Christian Doctrine 2.0

facile invenire non possit, aequalis tamen auctoritatis
eas habendas puto.
13.
Totus autem canon Scripturarum, in quo istam
considerationem versandam dicimus, his libris continetur:
Quinque Moyseos, id est Genesi, Exodo,
Levitico, Numeris, Deuteronomio; et uno libro Jesu
Nave, uno Judicum, uno libello qui appellatur Ruth,
qui magis ad Regnorum principium videtur pertinere;
deinde quatuor Regnorum, et duobus Paralipomenon,
non consequentibus, sed quasi a latere adjunctis simulque
pergentibus. Haec est historia, quae sibimet
annexa tempora continet, atque ordinem rerum: sunt
aliae tanquam ex diverso ordine, quae neque huic ordini,
neque inter se connectuntur, sicut est Job, et
Tobias, et Esther, et Judith, et Machabaeorum libri
duo, et Esdrae duo, qui magis subsequi videntur ordinatam
illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon
terminatam: deinde Prophetae, in quibus
David unus liber Psalmorum; et Salomonis tres, Proverbiorum,
Cantica canticorum, et Ecclesiastes. Nam
illi duo libri, unus qui Sapientia, et alius qui Ecclesiasticus
inscribitur, de quadam similitudine Salomonis
esse dicuntur: nam Jesus Sirach eos conscripsisse
constantissime perhibetur, qui tamen quoniam in
auctoritatem recipi meruerunt, inter propheticos numerandi
sunt. Reliqui sunt eorum libri, qui proprie
Prophetae appellantur, duodecim Prophetarum libri
singuli, qui connexi sibimet, quoniam nunquam sejuncti
sunt, pro uno habentur: quorum Prophetarum
nomina sunt haec, Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas,
Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias,
Malachias: deinde quatuor Prophetae sunt
majorum voluminum, Isaias, Jeremias, Daniel, Ezechiel.
His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris
terminatur auctoritas: Novi autem, quatuor
libris Evangelii, secundum Matthaeum, secundum
Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem;
quatuordecim Epistolis Pauli apostoli, ad Romanos,
ad Corinthios duabus, ad Galatas, ad Ephesios, ad
Philippenses, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses,
ad Timotheum duabus, ad Titum, ad Philemonem,
ad Hebraeos; Petri duabus; tribus Joannis;
una Judae, et una Jacobi; Actibus Apostolorum
libro uno, et Apocalypsi Joannis libro uno.
CAPUT IX.-- Qua ratione vacandum studio Scripturae.
14.
In his omnibus libris timentes Deum et pietate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.