PL 34, col. 45

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 2.13 · On Christian Doctrine 2.14 · On Christian Doctrine 2.0

sed signorum qua non inflari omnino difficile
est, cum et ipsa rerum scientia saepe cervicem erigat,
nisi dominico reprimatur jugo. Quid enim obest intellectori,
quod ita scriptum est: Quae est terra in qua
isti insidunt super eam, si bona est an nequam; et quae
sunt civitates in quibus ipsi inhabitant in ipsis [(Num.
XIII, 20)]
? Quam locutionem magis alienae linguae esse
arbitror, quam sensum aliquem altiorem. Illud etiam
quod jam auferre non possumus de ore cantantium
populorum, Super ipsum autem floriet sanctificatio mea [(Psal. CXXXI, 18)]
,
nihil profecto sententiae detrahit:
auditor tamen peritior mallet hoc corrigi, ut non floriet,
sed florebit diceretur; nec quidquam impedit correctionem,
nisi consuetudo cantantium. Ista ergo facile
etiam contemni possunt, si quis ea cavere noluerit,
quae sano intellectui nihil detrahunt. At vero illud
quod ait Apostolus, Quod stultum est Dei, sapientius
est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus [(I Cor. I, 25)]
:
si quis in eo graecam locutionem
servare voluisset, ut diceret, Quod stultum est
Dei, sapientius est hominum; et quod infirmum est
Dei, fortius est hominum; iret quidem vigilantis lectoris
intentio in sententiae veritatem, sed tamen aliquis
tardior aut non intelligeret, aut etiam perverse
intelligeret. Non enim tantum vitiosa locutio est in
latina lingua talis, verum et in ambiguitatem cadit;
ut quasi hominum stultum vel hominum infirmum sapientius
vel fortius videatur esse quam Dei. Quanquam
et illud, sapientius est hominibus, non caret ambiguo,
etiamsi soloecismo caret. Utrum enim his hominibus
ab eo quod est, Huic homini; an his hominibus ab eo
quod est, Ab hoc homine, dictum sit, non apparet
nisi illuminatione sententiae. Melius itaque dicitur,
Sapientius est quam homines, et fortius est quam
homines.
CAPUT XIV.-- Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.
21.
De ambiguis autem signis post loquemur; nunc
de incognitis agimus, quorum duae formae sunt, quantum
ad verba pertinet. Namque aut ignotum verbum
facit haerere lectorem, aut ignota locutio. Quae si ex
alienis linguis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum
linguarum hominibus, aut eaedem linguae, si et otium
est et ingenium, ediscendae, aut plurium interpretum
consulenda collatio est. Si autem ipsius linguae
nostrae aliqua verba locutionesque ignoramus, legendi
consuetudine audiendique innotescunt. Nulla sane sunt
magis mandanda memoriae, quam illa verborum locutionumque
genera quae ignoramus; ut cum vel peritior
occurrerit de quo quaeri possint, vel talis lectio
quae vel ex praecedentibus vel consequentibus vel
utrisque ostendat quam vim habeat, quidve significet
quod ignoramus, facile adjuvante memoria possimus
advertere et discere. Quanquam tanta est vis consuetudinis
etiam ad discendum, ut qui in Scripturis sanctis
quodammodo nutriti educatique sunt, magis alias
locutiones mirentur, easque minus latinas putent,
quam illas quas in Scripturis didicerunt, neque in latinae
linguae auctoribus reperiuntur. Plurimum hic quoque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.