PL 34, col. 463

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

hominem dicere
[(Act. X, 10-28)]
. Cum ergo illum
discum videret alienatus a corporis sensibus, et illas
voces, Macta, et manduca, et, Quae Deus mundavit, tu
communia ne dixeris, in spiritu audiebat. Redditus autem
corporis sensibus, idipsum quod visum atque auditum
memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando
cernebat. Quae omnia non corporalia, sed corporalium
imagines erant, sive cum primum in ipsa alienatione
visae sunt, sive cum postea recordatae atque cogitatae.
Cum vero disceptabatur, et requirebatur ut illa signa
intelligerentur, mentis erat actio conantis, sed deerat
effectus donec nuntiati sunt qui venerant a Cornelio;
hac vero corporali etiam accedente visione, cum et
Spiritus sanctus rursus in spiritu ei diceret, Vade
cum eis, ubi et illud signum ostenderat, et impresserat
voces, adjuta divinitus mens intellexit quid illis signis
omnibus ageretur. His atque hujusmodi rebus diligenter
consideratis, satis apparet corporalem visionem
referri ad spiritualem, eamque spiritualem referri ad
intellectualem.
CAPUT XII.-- Corporalis et spiritualis visio.
25.
Sed cum vigilantes, neque mente a sensibus corporis
alienata, in visione corporali sumus, discernimus
ab ea visionem spiritualem, qua corpora absentia
imaginaliter cogitamus, sive memoriter recordantes
quae novimus, sive quae non novimus et tamen sunt,
in ipsa spiritus cogitatione utcumque formantes, sive
quae omnino nusquam sunt, pro arbitrio vel opinatione
fingentes. Ab his omnibus ita discernimus illa corporalia
quae videmus, et in quibus praesentibus sunt
sensus corporis nostri, ut non dubitemus haec esse
corpora, illas vero imagines corporum. Cum autem
vel nimia cogitationis intentione, vel aliqua vi morbi,
ut phreneticis per febrem accidere solet, vel commixtione
cujusquam alterius spiritus seu mali seu boni,
ita corporalium rerum in spiritu exprimuntur imagines,
tanquam ipsis corporis sensibus corpora praesententur,
manente tamen etiam in sensibus corporis
intentione; sic videntur quae in spiritu fiunt imagines
corporum, quemadmodum corpora ipsa per corpus;
ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens oculis,
et absens alius spiritu tanquam oculis. Nam experti
sumus sic affectos et cum eis locutos qui vere aderant,
et cum aliis qui non aderant, tanquam adessent. Resipiscentes
autem aliqui referunt quod vidissent, aliqui
non possunt. Sic enim et somnia quidam obliviscuntur,
quidam meminerunt. Quando autem penitus
avertitur atque abripitur animi intentio a sensibus
corporis, tunc magis ecstasis dici solet. Tunc omnino
quaecumque sint praesentia corpora, etiam patentibus
oculis non videntur, nec ullae voces prorsus audiuntur:
totus animi contuitus aut in corporum imaginibus
est per spiritualem, aut in rebus incorporeis
nulla corporis imagine figuratis per intellectualem
visionem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.