PL 34, col. 47
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 2.16 · On Christian Doctrine 2.0
cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia,
partim rerum, investiganda sunt. Aliquid enim ad similitudinem
valet, et procul dubio secretum quiddam
insinuat Siloa piscina, ubi faciem lavare jussus est cui
oculos Dominus luto de sputo facto inunxerat [(Joan.
IX, 7)] : quod tamen nomen linguae incognitae, nisi Evangelista
interpretatus esset, tam magnus intellectus lateret.
Sic etiam multa, quae ab auctoribus eorumdem
Librorum interpretata non sunt, nomina hebraea, non
est dubitandum habere non parvam vim atque adjutorium
ad solvenda aenigmata Scripturarum, si quis
ea possit interpretari: quod nonnulli ejusdem linguae
periti viri, non sane parvum beneficium posteris contulerunt,
qui separata de Scripturis eadem omnia verba
interpretati sunt; et quid sit Adam, quid Eva, quid
Abraham, quid Moyses; sive etiam locorum nomina,
quid sit Jerusalem, vel Sion, vel Jericho, vel Sina,
vel Libanus, vel Jordanis; vel quaecumque alia in illa
lingua nobis sunt incognita nomina: quibus apertis et
interpretatis, multae in Scripturis figuratae locutiones
manifestantur.
24.
Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas
locutiones, cum ignoramus vel animantium, vel
lapidum, vel herbarum naturas, aliarumve rerum,
quae plerumque in Scripturis similitudinis alicujus gratia
ponuntur. Nam et de serpente quod notum est,
totum corpus eum pro capite objicere ferientibus,
quantum illustrat sensum illum, quo Dominus jubet
astutos nos esse sicut serpentes [(Matth. X, 16)] ; ut scilicet
pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius
persequentibus offeramus, ne fides christiana tanquam
necetur in nobis, si parcentes corpori negemus Deum!
vel illud, quod per cavernae angustias coarctatus, deposita
veteri tunica vires novas accipere dicitur, quantum
concinit ad imitandam ipsam serpentis astutiam, exuendumque
ipsum veterem hominem, sicut Apostolus
dicit, ut induamur novo [(Ephes. IV, 22, 24; Coloss. III, 9,
10)] ; et exuendum per angustias, dicente Domino, Intrate per angustam portam
[(Matth. VII, 13)]
! Ut ergo
notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines
quas de hoc animante dare Scriptura consuevit; sic
ignorantia nonnullorum animalium quae non minus per
similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem.
Sic lapidum, sic herbarum, vel quaecumque
tenentur radicibus. Nam et carbunculi notitia, quod
lucet in tenebris, multa illuminat etiam obscura librorum,
ubicumque propter similitudinem ponitur; et
ignorantia berylli vel adamantis claudit plerumque intelligentiae
fores. Nec aliam ob causam facile est intelligere
pacem perpetuam significari oleae ramusculo,
quem rediens ad arcam columba pertulit [(Gen. VIII,
11)] , nisi quia novimus et olei lenem contactum non
facile alieno humore corrumpi, et arborem ipsam frondere
perenniter. Multi autem propter ignorantiam
hyssopi, dum nesciunt quam vim habeat, vel ad purgandum
pulmonem, vel, ut dicitur, ad saxa radicibus