PL 34, col. 55

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 2.26 · On Christian Doctrine 2.27 · On Christian Doctrine 2.25

hominum cum hominibus instituta sunt, quaecumque in
habitu et cultu corporis ad sexus vel honores discernendos
differentia placuit; et innumerabilia genera significationum
sine quibus humana societas, aut non
omnino, aut minus commode geritur; quaeque in ponderibus
atque mensuris, et nummorum impressionibus
vel aestimationibus, sua cuique civitati et populo sunt
propria; et caetera hujusmodi, quae nisi hominum instituta
essent, non per diversos populos varia essent,
nec in ipsis singulis populis pro arbitrio suorum principum
mutarentur.
40.
Sed haec tota pars humanorum institutorum,
quae ad usum vitae necessarium proficiunt, nequaquam
est fugienda christiano; imo etiam quantum satis est,
intuenda, memoriaque retinenda.
CAPUT XXVI.-- Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.
Adumbrata enim quaedam et naturalibus utcumque
similia hominum instituta sunt. Quorum ea quae ad societatem,
ut dictum est, daemonum pertinent, penitus
repudianda sunt et detestanda: ea vero quae homines
cum hominibus habent, assumenda, in quantum non
sunt luxuriosa atque superflua; et maxime litterarum
figurae, sine quibus legere non possumus, linguarumque
varietas quantum satis est, de qua superius disputavimus.
Ex eo genere sunt etiam notae, quas qui didicerunt
proprie jam notarii appellantur. Utilia sunt
ista, nec discuntur illicite, nec superstitione implicant,
nec luxu enervant, si tantum occupent, ut majoribus
rebus, ad quas adipiscendas servire debent, non sint
impedimento.
CAPUT XXVII.-- Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae juvant ad intelligentiam Scripturarum.
41.
Jamvero illa quae non instituendo, sed aut
transacta temporibus, aut divinitus instituta, investigando
homines prodiderunt, ubicumque discantur,
non sunt hominum instituta existimanda. Quorum alia
sunt ad sensum corporis, alia vero ad rationem animi
pertinentia. Sed illa quae sensu corporis attinguntur,
vel narrata credimus, vel demonstrata sentimus, vel
experta conjicimus.
CAPUT XXVIII.-- Historia quatenus juvet.
42.
Quidquid igitur de ordine temporum transactorum
indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos
adjuvat ad sanctos Libros intelligendos, etiamsi praeter
Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per
Olympiadas, et per Consulum nomina multa saepe
quaeruntur a nobis; et ignorantia consulatus, quo natus
est Dominus, et quo passus est, nonnullos coegit
errare, ut putarent quadraginta sex annorum aetate
passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum
templum esse dictum est a Judaeis, quod imaginem
Dominici corporis habebat. Et annorum quidem fere
triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica [(Luc. III, 23)] :
sed postea quot annos in hac vita
egerit, quanquam textu ipso actionum ejus animadverti
possit; tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur,
de historia gentium collata cum Evangelio, liquidius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.