PL 34, col. 57
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 2.30 · On Christian Doctrine 2.29 · On Christian Doctrine 2.31
et invocationes, et characteres non sunt, plerumque
dubium est utrum res quae alligatur, aut quoquo modo
adjungitur sanando corpori, VI naturae valeat, quod libere
adhibendum est, an significativa quadam obligatione
proveniat, quod tanto prudentius oportet cavere
christianum, quanto efficacius prodesse videbitur. Sed
ubi latet qua causa quid valeat, quo animo quisque
utatur interest, duntaxat in sanandis vel temperandis
corporibus, sive in medicina, sive in agricultura.
46.
Siderum autem cognoscendorum non narratio,
sed demonstratio est, quorum perpauca Scriptura
commemorat. Sicut autem plurimis notus est lunae
cursus, qui etiam ad passionem Domini anniversarie
celebrandam solemniter adhibetur; sic paucissimis caeterorum
quoque siderum vel ortus, vel occasus, vel
alia quaelibet momenta sine ullo sunt errore notissima.
Quae per seipsam cognitio, quanquam superstitione
non alliget, non multum tamen ac prope nihil adjuvat
tractationem divinarum Scripturarum, et infructuosa
intentione plus impedit; et quia familiaris est perniciosissimo
errori fatua fata cantantium, commodius
honestiusque contemnitur. Habet autem praeter demonstrationem
praesentium, etiam praeteritorum narrationi
simile aliquid, quod a praesenti positione, motuque
siderum, et in praeterita eorum vestigia regulariter
licet recurrere. Habet etiam futurorum regulares
conjecturas, non suspiciosas et ominosas, sed ratas et
certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra facta
et eventa tentemus, qualia genethliacorum deliramenta
sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut
is qui computat lunam, cum hodie inspexerit quota
sit, et ante quotlibet annos quota fuerit, et post quotlibet
annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque
siderum, qui ea perite computant, respondere
consueverunt. De qua tota cognitione, quantum
ad usum ejus attinet, quid mihi videretur aperui.
CAPUT XXX.-- Quid eodem conferant artes mechanicae.
47.
Artium etiam caeterarum, quibus aliquid fabricatur,
vel quod remaneat post operationem artificis ab
illo effectum, sicut domus, et scamnum, et vas aliquod,
atque alia hujuscemodi; vel quae ministerium quoddam
exhibent operanti Deo, sicut medicina, et agricultura,
et gubernatio; vel quarum omnis effectus est
actio, sicut saltationum et cursionum et luctaminum:
harum ergo cunctarum artium de praeteritis experimenta
faciunt etiam futura conjici; nam nullus earum
artifex membra movet in operando, nisi praeteritorum
memoriam cum futurorum exspectatione contexat.
Harum autem cognitio tenuiter in ipsa humana vita
cursimque usurpanda est, non ad operandum, nisi
forte officium aliquod cogat, de quo nunc non agimus;
sed ad judicandum, ne omnino nesciamus quid Scriptura
velit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas
locutiones inserit.
CAPUT XXXI.-- Quid juvet dialectica. Sophismata.
48.
Restant ea quae non ad corporis sensus, sed
ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat