PL 35, col. 1380

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.3

inspiratus, non totum quod est dixit; sed quod potuit
homo, dixit.
2.
Erat enim iste Joannes, fratres charissimi, de
illis montibus, de quibus scriptum est: Suscipiant
montes pacem populo tuo, et colles justitiam [(Psal. LXXI,
3)]
. Montes, excelsae animae sunt: colles, parvulae
animae sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut
colles possint excipere justitiam. Quae est justitia,
quam colles excipiunt? Fides, quia justus ex fide
vivit [(Habac. II, 4; Rom. I, 17)] . Non autem exciperent
minores animae fidem, nisi majores animae,
quae montes dictae sunt, ab ipsa Sapientia illustrarentur,
ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli
capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem
suscipiunt. Ab ipsis montibus dictum est Ecclesiae,
Pax vobiscum: et ipsi montes pacem annuntiando
Ecclesiae, non diviserunt se adversus eum a quo susceperunt
pacem [(Joan. XX, 19)] , ut veraciter, non
ficte nuntiarent pacem.
3.
Sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque
navim cum impulerit, solvitur. Facile est enim cum
videtur terra a periclitantibus, quasi conari ad terram:
sed aliquando videtur terra in monte, et saxa latent
sub monte; et cum quisque conatur ad montem, incidit
in saxa; et non ibi invenit portum, sed planctum.
Sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt
inter homines; et fecerunt haereses et schismata, et
diviserunt Ecclesiam Dei: sed isti qui diviserunt
Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum
est, Suscipiant montes pacem populo tuo. Quomodo
enim pacem susceperunt, qui unitatem diviserunt?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.