PL 35, col. 1383

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.8 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.7 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.9

sensus istos corporis levatis ad nos; nec ad nos, non
enim nos de illis montibus, sed ad ipsum Evangelium,
ad ipsum Evangelistam: cor autem implendum
ad Dominum. Et unusquisque sic levet, ut videat
quid levet, et quo levet. Quid dixi, Quid levet, et quo
levet? Quale cor levet, videat; quia ad Dominum levat:
ne sarcina voluptatis carnalis praegravatum, ante
cadat, quam fuerit sublevatum. Sed videt se quisque
gestare onus carnis? det operam per continentiam,
ut purget quod levet ad Deum. Beati enim mundi
corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)] .
8.
Nam ecce quid prodest, quia sonuerunt verba, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum?
Et nos diximus verba, cum loqueremur.
Numquid tale Verbum erat apud Deum?
Nonne ea quae diximus, sonuerunt atque transierunt?
Ergo et Dei Verbum sonuit et peractum est? Quomodo
omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil? quomodo per illud regitur, quod per illud
creatum est, si sonuit et transiit? Quale ergo Verbum
quod et dicitur, et non transit? Intendat Charitas
vestra: magna res est. Quotidie dicendo verba viluerunt
nobis, quia sonando verba et transeundo viluerunt,
et nihil aliud videntur quam verba. Est verbum
et in ipso homine, quod manet intus: nam sonus
procedit ex ore. Est verbum quod vere spiritualiter
dicitur, illud quod intelligis de sono, non ipse sonus.
Ecce verbum dico, cum dico, Deus. Quam breve est
quod dixi, quatuor litteras, et duas syllabas! Numquidnam
hoc totum est Deus, quatuor litterae, et duae
syllabae? An quantum hoc vile est, tantum charum
est quod in eis intelligitur? Quid factum est in corde
tuo, cum audisses, Deus? Quid factum est in corde
meo, cum dicerem, Deus? Magna et summa quaedam
substantia cogitata est, quae transcendat omnem mutabilem
creaturam, carnalem et animalem. Et si
dicam tibi, Deus commutabilis est, an incommutabilis?
respondebis statim, Absit ut ego vel credam
vel sentiam commutabilem Deum: incommutabilis
est Deus. Anima tua quamvis parva, quamvis forte
adhuc carnalis, non mihi potuit respondere nisi incommutabilem
Deum; omnis autem creatura mutabilis:
quomodo ergo potuisti scintillare in illud quod
est super omnem creaturam, ut certus mihi responderes
incommutabilem Deum? Quid est ergo illud
in corde tuo, quando cogitas quamdam substantiam
vivam, perpetuam, omnipotentem, infinitam, ubique
praesentem, ubique totam, nusquam inclusam?
Quando ista cogitas, hoc est verbum de Deo in corde
tuo. Numquid autem hoc est sonus ille qui quatuor
litteris constat, et duabus syllabis? Ergo quaecumque
dicuntur et transeunt, soni sunt, litterae sunt, syllabae
sunt. Hoc verbum transit, quod sonat: quod autem significavit
sonus, et in cogitante est qui dixit, et in intelligente
est qui audivit, manet hoc transeuntibus sonis.
9.
Refer animum ad illud verbum. Si tu potes
habere verbum in corde tuo, tanquam consilium natum
in mente tua, ut mens tua pariat consilium, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.