PL 35, col. 1385
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.12 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.11 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.13
12.
Noli ergo credere factum, per quod facta sunt
omnia: ne non reficiaris per Verbum, per quod reficiuntur
omnia. Jam enim factus es per Verbum, sed
oportet te refici per Verbum: si autem mala fuerit
fides tua de Verbo, non poteris refici per Verbum. Et
si tibi contigit fieri per Verbum, ut per illud factus sis,
per te deficis: si per te deficis, ille te reficiat qui te
fecit: si per te deterior efficeris, ille te recreet qui te
creavit. Quomodo te autem recreet per Verbum, si
male aliquid sentias de Verbo? Evangelista dicit, In principio erat Verbum;
et tu dicis, In principio
factum est Verbum. Ille, Omnia per ipsum facta sunt,
dicit; et tu dicis quia et ipsum Verbum factum est.
Poterat dicere Evangelista, In principio factum est
Verbum: sed quid ait? In principio erat Verbum. Si
erat, non est factum, ut ista omnia per ipsum fierent,
et sine ipso nihil. Si ergo erat in principio Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: si non
potes cogitare quid sit, differ ut crescas. Ille cibus
est, accipe lac ut nutriaris, ut sis validus ad capiendum
cibum.
13.
Sane, fratres, quod sequitur, Omnia per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil, videte ne sic
cogitetis, quia nihil aliquid est. Solent enim multi
male intelligentes, sine ipso factum est nihil, putare
aliquid esse nihil. Peccatum quidem non per ipsum
factum est: et manifestum est, quia peccatum nihil
est, et nihil fiunt homines cum peccant. Et idolum
non per Verbum factum est: habet quidem formam
quamdam humanam, sed ipse homo per Verbum
factus est; nam forma hominis in idolo, non per Verbum
facta est; et scriptum est, Scimus quia nihil est
idolum [(I Cor. VIII, 4)]
. Ergo ista non sunt facta per
Verbum; sed quaecumque naturaliter facta sunt,
quaecumque sunt in creaturis, omnia omnino quae fixa
in coelo sunt, quae fulgent desuper, quae volitant sub
coelo, et quae moventur in universa natura rerum,
omnis omnino creatura: dicam planius, dicam, fratres,
ut intelligatis, ab angelo usque ad vermiculum.
Quid praeclarius angelo in creaturis? quid extremius
vermiculo in creaturis? Per quem factus est angelus,
per ipsum factus est et vermiculus: sed angelus dignus
coelo, vermiculus terra. Qui creavit, ipse disposuit.
Si poneret vermiculum in coelo, reprehenderes;
si vellet Angelos nasci de putrescentibus carnibus, reprehenderes:
et tamen prope hoc facit Deus, et non
est reprehendendus. Nam omnes homines de carne
nascentes, quid sunt nisi vermes? et de vermibus
Angelos facit. Si enim ipse Dominus dicit, Ego autem
sum vermis, et non homo [(Psal. XXI, 7)]
; quis
dubitat hoc dicere quod scriptum est et in Job, Quanto
magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job
XXV, 6)? Primo dixit, homo putredo; et postea, filius
hominis vermis: quia vermis de putredine nascitur,
ideo homo putredo, et filius hominis vermis. Ecce quid
fieri voluit propter te, illud quod in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.