PL 35, col. 1394
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 2
mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit.
12.
In sua propria venit: quia omnia ista per eum
facta sunt. Et sui eum non receperunt. Qui sui? Homines
quos fecit. Judaei quos primitus fecit super omnes
gentes esse. Quia aliae gentes idola adorabant, et daemonibus
serviebant; ille autem populus natus erat de
semine Abrahae: et ipsi maxime sui; quia et per
carnem quam suscipere dignatus est, cognati. In sua
propria venit, et sui eum non receperunt. Non receperunt
omnino, nullus recepit? Nullus ergo salvus factus
est? Nemo enim salvus fiet, nisi qui Christum receperit
venientem.
13.
Sed addidit: Quotquot autem receperunt eum.
Quid eis praestitit? Magna benevolentia! Magna misericordia!
Unicus natus est, et noluit manere unus.
Multi homines cum filios non habuerint, peracta aetate
adoptant sibi; et voluntate faciunt quod natura non
potuerunt: hoc faciunt homines. Si autem aliquis
habeat filium unicum, gaudet ad illum magis; quia
solus omnia possessurus est, et non habebit qui cum
eo dividat haereditatem, ut pauperior remaneat. Non
sic Deus: Unicum eumdem ipsum quem genuerat, et
per quem cuncta creaverat, misit in hunc mundum,
ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos.
Non enim nos nati sumus de Deo, quomodo ille Unigenitus,
sed adoptati per gratiam ipsius. Ille enim
venit Unigenitus solvere peccata, quibus peccatis implicabamur,
ne adoptaret nos propter impedimentum
eorum: quos sibi fratres facere volebat, ipse solvit,
et fecit cohaeredes. Sic enim dicit Apostolus, Si autem
filius, et haeres per Deum [(Galat. IV, 7)]
: et iterum, Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi [(Rom. VIII, 17)]
.
Non timuit ille habere cohaeredes;
quia haereditas ejus non fit angusta, si multi
possederint. Illi ipsi certe illo possidente fiunt
haereditas ipsius, et ipse vicissim fit haereditas
ipsorum. Audi quomodo ipsi fiant haereditas ipsius: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genui
te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam
[(Psal. II, 7, 8)]
. Ille quomodo fit haereditas eorum?
Dicit in Psalmo: Dominus pars haereditatis meae
et calicis mei [(Psal. XV, 5)]
. Et nos illum possideamus,
et ipse nos possideat: ille nos possideat, sicut Dominus;
nos illum possideamus sicut salutem, nos possideamus
sicut lucem. Quid ergo dedit his qui receperunt
illum? Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui
credunt in nomine ejus: ut teneant lignum, et mare
transeant.
14.
Et quomodo illi nascuntur? Isti quia filii Dei fiunt
et fratres Christi, utique nascuntur. Nam si non nascuntur,
filii quomodo esse possunt? Sed filii hominum
nascuntur ex carne et sanguine, et ex voluntate
viri, et ex complexu conjugii. Illi autem quomodo ei
nascuntur? Qui non ex sanguinibus: tanquam maris et
feminae. Sanguina non est latinum: sed quia graece
positum est pluraliter, maluit ille qui interpretabatur
sic ponere, et quasi minus latine loqui secundum