PL 35, col. 1447
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.19 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.18 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.20
illo non erat. Quomodo dolus in illo non erat? Si
peccator est, fatetur se peccatorem. Si enim peccator
est, et justum se dicit; dolus est in ore ipsius. Ergo
in Nathanaele confessionem peccati laudavit, non judicavit
non esse peccatorem.
19.
Propterea cum Pharisaei qui sibi videbantur
justi, reprehenderent Dominum quia miscebatur
aegrotis medicus, et dicerent, Ecce cum quibus manducat,
cum publicanis et peccatoribus; respondit medicus
phreneticis, Non est opus sanis medicus, sed
male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores [(Matth. IX, 11-13)]
.
Hoc est dicere, Quia vos justos
dicitis, cum sitis peccatores, sanos vos judicatis,
cum langueatis, medicinam repellitis, non sanitatem
tenetis. Unde ille pharisaeus qui vocaverat Dominum
ad prandium, sanus sibi videbatur: aegrota autem
illa mulier irrupit in domum, quo non erat invitata,
et desiderio salutis facta impudens, accessit,
non ad caput Domini, non ad manus, sed ad pedes;
lavit eos lacrymis, tersit capillis, osculata est eos,
unxit unguento, pacem fecit cum vestigiis Domini
peccatrix. Reprehendit ille tanquam sanus medicum,
ille pharisaeus qui illic discumbebat; et ait apud se: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi pedes tetigisset.
Ideo autem suspicatus erat eum ignorasse, quia
non illam repulit, quasi ne immundis manibus tangeretur:
noverat autem ille, permisit se tangi, ut
tactus ipse sanaret. Dominus videns cor Pharisaei,
proposuit similitudinem: « Duo debitores erant cuidam
feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios,
alter quingentos: cum non haberent unde redderent,
donavit ambobus; quis eum plus dilexit? Et
ille: Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus
ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem?
Intravi in domum tuam, aquam mihi ad pedes non
ardisti; illa autem lacrymis lavit pedes meos, et capulis
suis tersit: osculum mihi non dedisti: illa non
destitit pedes meos osculari: oleum mihi non dedisti;
illa pedes meos unxit unguento. Propterea dico tibi;
dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum:
cui autem modicum dimittitur, modicum diligit » [(Luc. VII, 36-47)] .
Hoc est dicere, Plus aegrotas,
sed sanum te putas: modicum putas tibi dimitti, cum
plus debitor sis. Bene ista, quia dolus in illa non
erat, meruit medicinam. Quid est, dolus in illa non
erat? Confitebatur peccata. Hoc et laudat in Nathanaele,
quod dolus in illo non erat: quia multi pharisaei
qui abundabant peccatis, justos se dicebant,
et dolum afferebant, per quem sanari non poterant.
20.
Vidit ergo jam istum in quo dolus non erat, et
ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei
Nathanael: Unae me nosti? Respondit Jesus, et dixit:
Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu,
vidi te; id est, sub arbore fici. Respondit ei Nathanael,
et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.
Aliquid magnum potuit Nathanael iste intelligere, in
eo quod dictum est, Cum esses sub fici arbore, vidi te,