PL 35, col. 1825

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 73.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 73.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 73.4

dictum debemus accipere? Absit. Unde enim ad
hoc venit ut diceret, superius dixerat, Qui credit in
me, opera quae ego facio, faciet, et majora horum faciet:
de qua re pristino sermone tractavimus. Et ne
quisquam hoc sibi tribueret, ut etiam illa opera majora
seipsum facere ostenderet, adjecit, atque ait: Quia ego ad Patrem vado; et quodcumque petieritis in
nomine meo, hoc faciam.
Numquid in eum soli Apostoli
crediderunt? Ad eos itaque loquebatur dicendo, Qui
credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus,
qui utique non quodcumque petierimus accipimus.
Ipsos quoque beatissimos si cogitemus Apostolos, invenimus
eum qui plus omnibus laboravit, non autem
ipse, sed gratia Dei cum ipso [(I Cor. XV, 10)] , ter Dominum
rogasse ut ab eo discederet angelus satanae,
nec tamen quod rogaverat accepisse [(II Cor. XII, 8)] .
Quid dicemus, charissimi? Putabimusne hoc promissum
ubi ait, Quodcumque petieritis, hoc faciam, nec
Apostolis fuisse ab illo completum? Et cui tandem
quod promittit implebit, si Apostolos suos in sua promissione
fraudavit?
3.
Evigila igitur, homo fidelis, et vigilanter audi
quod illic positum est, in nomine meo: ipsum enim quodcumque,
non ait, petieritis utcumque; sed, in
nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium,
quid vocatur? Utique Christus Jesus: Christus
significat regem, Jesus significat Salvatorem: non
utique nos salvos faciet, quicumque rex, sed rex Salvator;
ac per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem
salutis, non petimus in nomine Salvatoris.
Et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit
quod petimus, verum etiam quando non facit; quoniam
quod videt peti contra salutem, non faciendo
potius se exhibet Salvatorem. Novit enim medicus
quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus;
et ideo contraria poscentis non facit voluntatem,
ut faciat sanitatem. Quapropter quando volumus ut
faciat quodcumque petimus, non utcumque, sed in nomine
ejus petamus, hoc est in nomine Salvatoris petamus.
Non ergo contra nostram salutem petamus:
quod si fecerit, non ut Salvator facit, quod est nomen
ejus fidelibus ejus. Est quippe impiis et damnator,
qui dignatur fidelibus esse Salvator. Qui ergo
credit in eum, quodcumque petierit in eo nomine,
quod est illis qui credunt in eum, hoc facit; quoniam
hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit,
aliquid per ignorantiam contra suam salutem petit,
non in nomine Salvatoris petit; quia Salvator ejus
non erit, si quod ejus salutem impedit, fecerit. Unde
tunc expedit potius ut non faciendo propter quod
invocatur, faciat quod vocatur. Propterea non solum
Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque
petierimus, in ipsa oratione quam nobis
dedit, docuit quid petamus; ut etiam sic intelligamus
non petere nos in nomine magistri, quod petimus
praeter regulam ipsius magisterii.
4.
Sane quaedam quamvis in nomine ejus petamus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.