PL 35, col. 1828

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 74.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 74.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 74.2

sine Spiritu sancto Christum nos diligere et
mandata ejus servare non posse; et id nos posse
atque agere tanto minus, quanto illum percipimus
minus; tanto autem amplius, quanto illum percipimus
amplius. Proinde non solum non habenti, verum
etiam habenti, non incassum promittitur: non habenti
quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius
habeatur. Nam nisi ab alio minus, ab alio amplius
haberetur, sanctus Elisaeus sancto Eliae non diceret: Spiritus qui est in te, duplo sit in me
[(IV Reg. II, 9)]
.
3.
Quando autem ait Joannes Baptista, Non enim
ad mensuram dat Deus Spiritum [(Joan. III, 34)]
, de
ipso Dei Filio loquebatur, cui non est datus Spiritus
ad mensuram; quia in illo inhabitat omnis plenitudo
divinitatis [(Coloss. II, 9)] . Neque enim sine gratia Spiritus
sancti est mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus [(I Tim. II, 5)] : nam et ipse dicit de se
fuisse propheticum illud impletum, Spiritus Domini
super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus
misit me [(Luc. IV, 18-21)]
. Quod enim est Unigenitus
aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae:
quod autem in unitatem personae Unigeniti assumptus
est homo, gratiae est, non naturae, confitente Evangelio
atque dicente, Puer autem crescebat et confortabatur
plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo [(Id. II, 40)]
.
Caeteris autem ad mensuram datur, et datus additur,
donec unicuique pro modo suae perfectionis propria
mensura compleatur. Unde et monet Apostolus, Non
plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam;
unicuique sicut Deus partitus est mensuram
fidei [(Rom. XII, 3)]
. Neque enim ipse dividitur Spiritus,
sed dona per Spiritum: nam divisiones donationum
sunt, idem autem Spiritus [(I Cor. XII, 4)] .
4.
Quod vero ait, Rogabo Patrem, et alium Paracletum
dabit vobis, ostendit et seipsum esse paracletum.
Paracletus enim latine dicitur advocatus: et dictum
est de Christo, Advocatum habemus ad Patrem,
Jesum Christum justum [(I Joan. II, 1)]
. Sic autem
mundum dixit non posse accipere Spiritum sanctum,
sicut etiam dictum est, Prudentia carnis inimica est in
Deum: legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest [(Rom. VIII, 7)]
;
velut si dicamus, Injustitia justa esse
non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans
dilectores, quae dilectio non est a Patre [(I Joan. II, 16)] .
Et ideo dilectioni hujus mundi, de
qua satis agimus ut minuatur et consumatur in nobis,
contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in cordibus
nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Mundus
ergo eum accipere non potest, quia non
videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisibiles
oculos mundana dilectio, per quos videri Spiritus
sanctus, nisi invisibiliter non potest.
5.
Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud
vos manebit, et in vobis erit. Erit in eis ut maneat, non
manebit ut sit: prius est enim esse alicubi, quam
manere. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos
manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.