PL 35, col. 1830
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 75.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 75.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 75.3
nostram in saeculi fine venturam, duobus verbis praesentis
temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. Quia ego,
inquit, vivo, et vos vivetis: quia ille
vivit, ideo et nos vivemus. Per hominem quippe mors,
et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim
in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur [(I Cor. XV, 21 et 22)] .
Quoniam nemo ad
mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per Christum.
Quia non viximus, mortui sumus: quia vivit
ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus
nobis: quia vero mortuus ille pro nobis, et sibi vivit
et nobis. Quia enim vivit ille, et nos vivemus. Nam
sicut per nos mortem habere potuimus, non sic et
vitam per nos habere possumus.
4.
In illo die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum
in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die,
nisi de quo ait, et vos vivetis? Tunc enim erit ut possimus
videre quod credimus. Nam et nunc est in nobis,
et nos in illo: sed hoc nunc credimus, tunc etiam
cognoscemus; quamvis et nunc credendo noverimus,
sed tunc contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus
in corpore quale nunc est, id est corruptibile
quod aggravat animam, peregrinamur a Domino:
per fidem enim ambulamus, non per speciem [(II Cor.
V, 6)] . Tunc ergo per speciem, quoniam videbimus
cum sicuti est [(I Joan. III, 2)] . Nam si etiam nunc
Christus in nobis non esset, non diceret Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est
propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam [(Rom. VIII, 10)]
.
Quia vero et nos etiam nunc in
illo sumus, satis ostendit, ubi dicit: Ego sum vitis, vos
palmites [(Joan. XV, 5)]
. In illo ergo die, quando vivemus
ea vita qua mors absorbebitur, cognoscemus quia
ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia
tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc inchoatum
est jam per ipsum, ut sit in nobis et nos in ipso.
5.
Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea ille
est qui diligit me. Qui habet in memoria, et servat in
vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus;
qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet
faciendo, et servat perseverando; ipse est, inquit, qui
diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa
nominis appellatio. Et qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo
ei meipsum.
Quid est, diligam? tanquam tunc
dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo
enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret?
Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter
diligunt? Sed ad hoc dixit, diligam eum,
ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum. Diligam,
et manifestabo; id est, ad hoc diligam, ut manifestem.
Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum
fidei teneamus; tunc ad hoc diliget, ut videamus, et
ipsam visionem mercedem fidei capiamus: quia et
nos nunc diligimus, credendo quod videbimus; tunc
autem diligemus, videndo quod credimus.
TRACTATUS LXXVI. De eo quod sequitur, Dicit ei Judas, non ille Iscariotes, etc., usque ad id, Sermo quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me, Patris. Cap. XIV, V\. 22-24.