PL 35, col. 1836

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 78.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 78.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 78.3

est: propter illam vero, Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
.
2.
Hoc attendat arianus, et attentione sit sanus:
ne contentione sit vanus, aut, quod est pejus, insanus.
Haec est enim forma servi, in qua Dei Filius minor
est, non Patre solo, sed etiam Spiritu sancto: neque
id tantum, sed etiam seipso; quia idem ipse in forma
Dei major est seipso. Neque enim homo Christus non
dicitur Filius Dei, quod etiam sola caro ejus in sepulcro
meruit appellari. Nam quid aliud confitemur,
cum dicimus credere nos in unigenitum Dei Filium,
qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et
quid ejus nisi caro sepulta est sine anima? Ac per
hoc cum credimus in Dei Filium qui sepultus est,
profecto Filium Dei dicimus et carnem quae sola sepulta
est. Ipse ergo Christus Filius Dei, aequalis Patri
in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam
Dei amittens, sed formam servi accipiens, major
est et seipso; quia major est forma Dei quae amissa
non est, quam servi quae accepta est. Quid itaque
mirum, vel quid indignum, si secundum hanc formam
servi loquens, ait Dei Filius, Pater major me est; et
secundum Dei formam loquens, ait idem ipse Dei
Filius, Ego et Pater unum sumus? Unum sunt enim,
secundum id quod Deus erat Verbum: major est
Pater, secundum id quod Verbum caro fatum est [(Id. I, 1, 14)]
.
Dicam etiam quod Ariani et Eunomiani
negare non possunt: secundum hanc formam servi
puer Christus etiam parentibus suis minor erat,
quando parvus majoribus, sicut scriptum est, subditus
erat [(Luc. II, 51)]
. Quid igitur, haeretice, cum Christus
Deus sit et homo, loquitur ut homo, et calumniaris
Deo? Ille in se naturam commendat humanam;
tu in illo audes deformare divinam? Infidelis, ingrate,
ideone tu minuis eum qui fecit te, quia dicit ille quid
factus sit propter te? Aequalis enim Patri, Filius per
quem factus est homo, ut minor esset Patre, factus est
homo: quod nisi fieret, quid esset homo?
3.
Dicat plane Dominus et Magister noster, Si diligeretis
me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem,
quia Pater major me est. Cum discipulis audiamus
verba doctoris, non cum alienis sequamur astutiam
deceptoris. Agnoscamus geminam substantiam Christi;
divinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam
qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo,
sed unus est Christus; ne sit quaternitas, non Trinitas
Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis
et caro, sic unus est Christus Deus et homo:
ac per hoc Christus, est Deus anima rationalis et
caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis
confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus?
Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub
Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma
servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non
est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in
anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro?
Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur
ergo et in his singulis Christus. Verum haec omnia
non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.