PL 35, col. 1838
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 79
quo viso illud fuerant credituri, quod ipse esset
Christus Filius Dei vivi, qui potuit hoc facere cum
praedixisset, et praedicere ante quam faceret: credituri
autem hoc non fide nova, sed aucta; aut certe
cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta
Neque enim eum Dei Filium non et ante credebant; sed
cum in illo factum esset quod ante praedixit, fides
illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parva, et
cum moreretur pene jam nulla, et revixit et crevit.
2.
Deinde quid dicit? Jam non multa loquar vobiscum:
venit enim princeps mundi hujus: quis, nisi diabolus? Et
in me non habet quidquam: nullum scilicet omnino peccatum.
Sic enim ostendit non creaturarum, sed peccatorum,
principem diabolum, quos nunc nomine mundi hujus
appellat. Et quotiescumque mundi nomen in mali significatione
ponitur, non ostendit nisi mundi istius
amatores; de quibus alibi scriptum est, Quicumque
voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituetur [(Jacobi IV, 4)]
.
Absit ergo ut sic intelligatur diabolus
princeps mundi, tanquam gerat universi mundi,
id est, coeli et terrae, atque omnium quae in eis sunt
principatum: de quali mundo dictum est, cum de
Christo Verbo sermo esset, Et mundus per eum factus
est [(Joan. I, 10)]
. Universus itaque mundus a summis
coelis usque ad infimam terram creatori est subditus,
non desertori; redemptori, non interemptori; liberatori,
non captivatori; doctori, non deceptori. Quem
admodum autem sit intelligendus princeps mundi diabolus,
evidentius aperuit Paulus apostolus, qui cum
dixisset, Non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, id est, adversus homines; subjecit, atque
ait, sed adversus principes et potestates et rectores mundi
tenebrarum harum [(Ephes. VI, 12)]
. Sequenti enim verbo
exposuit quid dixisset, mundi, cum subjecit, tenebrarum
harum: ne quisquam mundi nomine intelligeret
universam creaturam, cujus nullo modo sunt rectores
angeli desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est,
mundi istius amatorum: ex quibus tamen electi sunt,
non per suum meritum, sed per Dei gratiam, quibus
dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux
in Domino [(Id. V, 8)]
. Omnes enim fuerunt sub rectoribus
tenebrarum harum, id est, hominum impiorum,
tanquam tenebrae sub tenebris: sed gratias Deo,
qui eruit nos, sicut dicit idem apostolus, de potestate
tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae [(Coloss. I, 12, 13)]
.
In quo princeps hujus mundi,
hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam;
quia neque cum peccato Deus venerat, nec ejus carnem
de peccati propagine Virgo pepererat. Et tanquam
ei diceretur, Cur ergo moreris, si non habes
peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo
subjecit, Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem,
et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite,
eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus
autem dixit, quo, nisi ad illum locum
unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat
meritum mortis? Sed habebat ut moreretur mandatum
Patris, tanquam ille de quo praedictum erat, Quae non rapui, tunc exsolvebam
[(Psal. LXVIII, 5)]
: