PL 35, col. 1885
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 98.8 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 99.1
ipse doctor aliquid amplius addiscere potuit, ut sint
ambo docibiles Deo [(Joan. VI, 45)] . Quanquam et inter
ipsos spirituales sunt utique aliis alii capaciores atque
meliores; ita ut quidam illorum ad ea pervenerit quae
non licet homini loqui. Qua occasione vani quidam
Apocalypsim Pauli, quam sana non recipit Ecclesia,
nescio quibus fabulis plenam, stultissima praesumptione
finxerunt; dicentes hanc esse unde dixerat raptum
se fuisse in tertium coelum, et illic audisse ineffabilia
verba quae non licet homini loqui [(II Cor. XII, 2,
4)]
. Utcumque illorum tolerabilis esset audacia, si se
audisse dixisset quae adhuc non licet homini loqui:
cum vero dixerit, quae non licet homini loqui; isti qui
sunt qui haec audeant impudenter et infeliciter loqui?
Sed jam istum sermonem hoc fine concludam; per
quem vos esse cupio sapientes quidem in bono, integros
autem a malo.
TRACTATUS XCIX. In illud, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. Cap. XVI, V\. 13.
1.
Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto,
cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos
ejus omnem veritatem, vel eos deducturum
in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, sed
quaecumque audiet, loquetur? Simile est enim hoc ei
quod de se ipse dixit, Non possum a me facere quidquam:
sicut audio, judico [(Joan. V, 30)]
. Sed illud cum
exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus [(Supra, Tract. XIX-XXII)] :
ut obedientiam suam qua
factus est obediens usque ad mortem crucis [(Philipp.
II, 8)] , praenuntiasse Filius videretur, et in judicio futuram,
quo vivos et mortuos judicabit; quia hoc per
id facturus est quod filius hominis est. Propter quod
dixit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium
dedit Filio: quia in judicio non forma Dei qua aequalis
est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis
apparebit, qua minoratus est etiam modico minus
ab Angelis; quamvis jam in claritate, non in pristina
sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus
et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem
dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est [(Joan. V, 22, 27)]
.
In quibus verbis ejus manifestatur
non eam formam praesentandam esse judicio, in qua
cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis
Deo; sed illam quam cum semetipsum exinanisset,
accepit. Semetipsum enim exinanivit formam servi
accipiens [(Philipp. II, 6, 7)] : in qua videtur etiam ad
faciendum judicium obedientiam suam commendasse,
cum dixit, Non possum facere a meipso quidquam: sicut
audio, judico. Adam namque per cujus unius hominis
inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non
sicut audivit, judicavit; quia quod audivit praevaricavit,
et a semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei
voluntatem, sed suam fecit: iste autem per cujus unius
hominis obedientiam justi constituuntur multi [(Rom.
V, 19)] , non solum obediens fuit usque ad mortem crucis,
in qua est vivus judicatus a mortuis; sed obedientem