PL 35, col. 1889

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 99.7 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 99.6 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 99.8

qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in
vobis [(Matth. X, 20)]
: habes et Apostolum, Misit Deus
Spiritum Filii sui in corda vestra [(Galat. IV, 6)]
. Numquid
duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum
enim corpus, ait, cum significaret Ecclesiam; moxque
addidit, et unus Spiritus. Et vide quomodo illic impleat
Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in una spe vocationis
vestrae. Unus Dominus; hic utique Christum intelligi
voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur
ergo, Una fides, unum Baptisma: unus Deus et
Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in
omnibus nobis [(Ephes. IV, 4-6)]
. Cum ergo sicut unus
Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus
Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit
ipse Christus Jesus. Spiritus Patris vestri qui loquitur
in vobis; et dicit Apostolus, Misit Deus Spiritum Filii
sui in corda vestra. Habes alio loco eumdem apostolum
dicentem, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum
ex mortuis, habitat in vobis; hic utique Spiritum Patris
intelligi voluit: de quo tamen alio loco dicit, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est
ejus
[(Rom. VIII, 11, 9)]
. Et multa alia sunt testimonia
quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii
esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus.
7.
Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spiritum:
cum etiamsi de singulis interrogemur, non
possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere;
quoniam spiritus est Deus [(Joan. IV, 24)] , id est, non
corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter
vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit
eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas
apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam
de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque
ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non
post resurrectionem se repraesentans discipulis
suis insufflasset dicens: Accipite Spiritum sanctum [(Id. XX, 22)]
.
Quid enim aliud significavit illa insufflatio,
nisi quod procedat Spiritus sanctus et de
ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere
quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: Tetigit me aliquis;
ego enim sensi de me virtutem exiisse [(Luc. VIII, 46)]
.
Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum,
et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
respondit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi [(Id. I, 34, 35)]
: et ipse Dominus
promittens eum discipulis, ait, Vos autem sedete
in civitate quousque induamini virtute ex alto [(Id. XXIV,
49)]
; et iterum, Accipietis, inquit, virtutem Spiritus
sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes [(Act. I, 8)]
.
De hac virtute credendus est dicere evangelista, Virtus de illo exibat, et sanabat omnes [(Luc. VI, 19)]
.
8.
Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus
sanctus; cur Filius dixit, De Patre procedit (Joan.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.