PL 35, col. 1978
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.1 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.0
ibi charitas. Jam ipsum audiamus; et ad ejus verba,
quae Dominus suggerit, etiam vobis ut bene intelligatis,
loquamur.
TRACTATUS I. De eo quod Joannes scribit, Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, etc., usque ad id, Quoniam tenebrae excaecaverunt oculos ejus. Cap. I, et cap. II, V\. 1-11.
1.
Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus
oculis nostris, et manus nostrae tractaverunt de
Verbo vitae. Quis est qui manibus tractat Verbum, nisi
quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis?
Hoc autem Verbum quod caro factum est, ut manibus
tractaretur, coepit esse caro ex virgine Maria: sed
non tunc coepit Verbum, quia quod erat ab initio
dixit. Videte si non attestatur Epistola sua Evangelio
suo, ubi modo audistis, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum [(Joan. I, 14, 1)]
. Forte de
Verbo vitae sic quisque accipiat quasi locutionem
quamdam de Christo, non ipsum corpus Christi quod
manibus tractatum est. Videte quid sequatur: Et ipsa
vita manifestata est. Christus ergo Verbum vitae. Et
unde manifestata est? Erat enim ab initio; sed non
erat manifestata hominibus: manifestata autem erat
Angelis videntibus, et tanquam pane suo cibantibus.
Sed quid ait Scriptura? Panem Angelorum manducavit