PL 35, col. 1982
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.5 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.6 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.0
societatem cum illo habemus, si in tenebris ambulamus. Quod si in lumine ambulamus, sicut et ipse est in
lumine; societatem habemus cum invicem.
In lumine
ambulemus, sicut et ipse est in lumine, ut possimus
societatem habere cum illo. Et quid facimus de peccatis?
Audi quid sequitur: Et sanguis Jesu Christi
Filii ejus purgabit nos ab omni delicto. Magnam securitatem
dedit Deus. Merito Pascha celebramus, ubi
fusus est sanguis Domini, quo purgamur ab omni delicto.
Simus securi: cautionem contra nos servitutis
diabolus tenebat, sed sanguine Christi deleta est. Sanguis,
inquit, Filii ejus purgabit nos ab omni delicto.
Quid est, ab omni delicto? Attendite: ecce jam
in nomine Christi per sanguinem ejus, quem nunc
confessi sunt isti qui appellantur infantes, mundata
sunt omnia peccata ipsorum. Veteres intraverunt,
novi exierunt. Quid est, veteres intraverunt, novi
exierunt? Senes intraverunt, infantes exierunt. Senectus
enim veternosa, vetusta vita: infantia autem
regenerationis, nova vita. Sed quid facimus? Praeterita
peccata donata sunt, non tantum ipsis, sed et nobis;
et post donationem et abolitionem omnium peccatorum
vivendo in hoc saeculo inter tentationes, quaedam
forte contracta sunt. Ideo quod potest homo faciat;
ipse confiteatur quod est, ut ab illo curetur qui semper
est quod est: ipse enim semper erat et est; nos
non eramus et sumus.
6.
Vide enim quid dicat: Quod si dixerimus quia
peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas
in nobis non est. Ergo si te confessus fueris peccatorem,
est in te veritas: nam ipsa veritas lux est.
Nondum perfecte splenduit vita tua, quia insunt peccata;
sed tamen jam illuminari coepisti, quia inest
confessio peccatorum. Vide enim quid sequatur: Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et
justus, ut dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex
omni iniquitate.
Non tantum praeterita, sed et si qua
forte contraximus ex hac vita; quia non potest homo
quamdiu carnem portat, nisi habere vel levia peccata.
Sed ista levia quae dicimus, noli contemnere.
Si contemnis, quando appendis; expavesce, quando
numeras. Levia multa faciunt unum grande: multae
guttae implent flumen; multa grana faciunt massam.
Et quae spes est? Ante omnia confessio: ne quisquam
se justum putet, et ante oculos Dei qui videt quod
est, erigat cervicem homo qui non erat et est. Ante
omnia ergo confessio, deinde dilectio: quia de charitate
quid dictum est? Charitas cooperit multitudinem
peccatorum [(I Petr. IV, 8)]
. Jam videamus si ipsam
charitatem commendat, propter subrepentia delicta:
quia sola charitas exstinguit delicta. Superbia exstinguit
charitatem: humilitas ergo roborat charitatem;
charitas exstinguit delicta. Humilitas pertinet ad confessionem,
qua confitemur nos peccatores esse: ipsa
est humilitas, non ut dicamus illud lingua; quasi