PL 35, col. 2004

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 3.12 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.13 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.0

ad mortem; promissionem vitae aeternae desiderate.
Quid potest mundus promittere? Quidquid
libet promittat, fortassis crastina morituro promittit.
Et qua fronte ad illum qui manet in aeternum, exiturus
es? Sed minatur mihi potens homo, ut aliquid
mali faciam. Quid minatur? Carceres, catenas, ignes,
tormenta, bestias: numquid ignem aeternum? Exhorresce
quod minatur Omnipotens, ama quod pollicetur
Omnipotens; et vilescit omnis mundus, sive promittens,
sive terrens. Haec scripsi vobis de his qui vos seducunt;
ut sciatis quia unctionem habetis, et unctio
quam accepimus ab eo, permaneat in nobis. Unctionis
sacramentum est, virtus ipsa invisibilis, unctio invisibilis,
Spiritus sanctus; unctio invisibilis, charitas
illa est quae in quocumque fuerit, tanquam radix illi
erit, quamvis ardente sole arescere non potest. Omne
quod radicatum est, nutritur calore solis, non arescit.
13.
Et non habetis necessitatem ut aliquis vos doceat,
quia unctio ipsius docet vos de omnibus. Quid ergo nos
facimus, fratres, quia docemus vos? Si unctio ejus
docet vos de omnibus, quasi nos sine causa laboramus.
Et utquid tantum clamamus? Dimittamus vos
unctioni illius, et doceat vos unctio ipsius. Sed modo
mihi facio quaestionem, et illi ipsi apostolo facio: dignetur
audire parvulum quaerentem a se; ipsi Joanni
dico, Unctionem habebant quibus loquebaris? Tu
dixisti, Quia unctio ipsius docet vos de omnibus. Utquid
talem Epistolam fecisti? Quid illos tu docebas? quid
instruebas? quid aedificabas? Jam hic videte magnum
sacramentum, fratres: sonus verborum nostrorum
aures percutit, magister intus est. Nolite putare
quemquam aliquid discere ab homine. Admonere possumus
per strepitum vocis nostrae; si non sit intus
qui doceat, inanis fit strepitus noster. Adeo, fratres,
vultis nosse? Numquid non sermonem istum omnes
audistis? Quam multi hinc indocti exituri sunt? Quantum
ad me pertinet, omnibus locutus sum; sed quibus
unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus sanctus
intus non docet, indocti redeunt. Magisteria forinsecus,
adjutoria quaedam sunt, et admonitiones.
Cathedram in coelo habet qui corda docet. Propterea
ait et ipse in Evangelio: Nolite vobis dicere magistrum
in terra: unus est magister vester Christus [(Matth. XXIII,
8, 9)]
. Ipse vobis ergo intus loquatur, quando nemo
hominum illic est; quia etsi aliquis est a latere tuo, nullus
est in corde tuo. Et non sit nullus in corde tuo:
Christus sit in corde tuo; unctio ipsius sit in corde,
ne sit in solitudine cor sitiens, et non habens fontes
quibus irrigetur. Interior ergo magister est qui docet,
Christus docet, inspiratio ipsius docet. Ubi illius inspiratio
et unctio illius non est, forinsecus inaniter
perstrepunt verba. Sic sunt ista verba, fratres, quae
forinsecus dicimus, quomodo est agricola ad arborem:
forinsecus operatur, adhibet aquam et diligentiam
culturae: quaelibet forinsecus adhibeat, numquid poma
format? numquid nuditatem lignorum vestit umbra

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.