PL 35, col. 2006

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 4.2 · Ten Homilies on the First Epistle of John 4.3 · Ten Homilies on the First Epistle of John 4.0

attestantibus signis et prodigiis ut crederetur illis, quia
ea dicebant quae viderant. Et credimus in eum quem
non vidimus, et venturum eum exspectamus. Quicumque
illum fide exspectant, cum venerit gaudebunt: qui
sine fide sunt, cum venerit quod nunc non vident, erubescent.
Et confusio illa non erit unius diei et transiet,
quomodo solent confundi qui inveniuntur in aliqua
culpa, et eis insultatur ab hominibus. Confusio illa
traducet confusos ad sinistram, ut audiant, Ite in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus [(Matth.
XXV, 31)]
. Maneamus ergo in verbis ejus, ne confundamur
cum venerit. Ipse enim dicit in Evangelio eis
qui in eum crediderant: Si permanseritis in verbo meo,
vere discipuli mei estis. Et quasi dicerent, Quo fructu? Et cognoscetis,
inquit, veritatem, et veritas liberavit vos [(Joan. VIII, 31 et 32)]
.
Modo enim salus nostra in spe,
nondum in re: non enim tenemus jam quod promissum
est, sed venturum speramus. Fidelis autem est
qui promisit; non te fallit: tantum tu noli deficere,
sed exspecta promissionem. Non enim novit fallere
veritas. Tu noli esse mendax, ut aliud profitearis,
aliud agas: tu serva fidem, et servat ille pollicitationem.
Si autem non tu servaveris fidem, tu te fraudasti,
non ille qui promisit.
3.
Si scitis quia justus est, scitote quia omnis qui facit
justitiam, ex ipso est natus. Justitia modo nostra
ex fide. Justitia perfecta non est nisi in Angelis; et
vix in Angelis, si Deo comparentur: tamen si qua
perfecta justitia animarum et spirituum est quos Deus
creavit, in Angelis est sanctis, justis, bonis, nullo
lapsu aversis, nulla superbia cadentibus, sed manentibus
semper in contemplatione Verbi Dei, et nihil
aliud dulce habentibus, nisi a quo creati sunt; in ipsis
perfecta justitia est: in nobis autem ex fide coepit esse
secundum Spiritum. Audistis cum Psalmus legeretur, Incipite Domino in confessione
[(Psal. CXLVI, 7)]
. Incipite,
inquit: initium justitiae nostrae, confessio est peccatorum.
Coepisti non defendere peccatum tuum, jam
inchoasti justitiam: perficietur autem in te, quando
nihil aliud facere delectabit, quando absorbebitur
mors in victoriam [(I Cor. XV, 54)] , quando nulla concupiscentia
titillabit, quando non erit lucta cum carne
et sanguine, quando erit corona victoriae, triumphus
de inimico; tunc erit perfecta justitia. Modo adhuc
pugnamus: si pugnamus, in stadio sumus; ferimus,
et ferimur: sed qui vincat, exspectatur. Ille autem
vincit, qui et quod ferit, non de viribus suis praesumit,
sed de hortatore Deo. Solus diabolus adversum
nos pugnat. Nos si cum Deo sumus, diabolum vincimus:
nam et si tu solus cum diabolo pugnaveris, vinceris.
Exercitatus hostis est: quot palmarum? Considerate
quo dejecerit: ut mortales nasceremur, primo
ipsam originem nostram de paradiso dejecit. Quid
ergo faciendum est, quia ipse exercitatus est? Invocetur
Omnipotens adversus exercitatum diabolum.
Habitet in te qui non potest vinci, et securus vinces
eum qui vincere solet. Sed quos? In quibus non habitat
Deus. Nam, ut noveritis, fratres, contempsit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.