PL 35, col. 2075

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

revelationem filiorum Dei exspectat, quidquid nunc
in homine laborat, et corruptioni subjacet, illam scilicet
manifestationem de qua idem dicit apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum
Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc
et vos cum ipso apparebitis in gloria
[(Coloss. III, 3, 4)]
.
Dicit et Joannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus et
nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est [(I Joan. III, 2)]
. Hanc ergo revelationem filiorum
Dei exspectat creatura quae in homine nunc vanitati subjecta
est, quamdiu dedita est temporalibus rebus, quae
transeunt tanquam umbra. Unde et in Psalmo dicitur: Homo vanitati similis factus est; dies ejus velut umbra
praetereunt
[(Psal. CXLIII, 4)]
. De qua vanitate etiam Salomon
loquitur, cum dicit: Vanitas vanitantium, et
omnia vanitas: quae abundantia homini in omni labore
suo, quo ipse laborat sub sole [(Eccle. I, 2, 3)]
? De qua
item David dicit: Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis
mendacium [(Psal. IV, 3)]
? Non sponte autem dicit esse
subjectam vanitati creaturam, quoniam poenalis est
ista subjectio. Non enim homo sicut sponte peccavit,
sic etiam sponte damnatus est: quae tamen damnatio
non sine spe reparationis irrogata est naturae nostrae.
Et ideo, Propter eum, inquit, qui subjecit in spe; quia
et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem
gloriae filiorum Dei; id est, etiam ipsa quae tantummodo
creatura est, nondum per fidem aggregata
numero filiorum Dei: sed tamen in eis qui credituri
erant, videbat Apostolus quod dicit, quia creatura liberabitur
a servitute interitus, ut interitui non serviat,
cui serviunt omnes peccatores. Peccatori enim dictum
est, Morte morieris [(Gen. II, 17)]
. Liberabitur autem in
libertatem gloriae filiorum Dei, id est, ut et ipsa perveniat
ad libertatem gloriae filiorum Dei per fidem:
quae fides cum in ea non erat, tantummodo creatura
dicebatur. Et ad ipsam refert quod sequitur: Scimus
enim quia creatura congemiscit et dolet usque adhuc.
Erant enim adhuc credituri qui etiam spiritu subjacebant
laboriosis erroribus. Sed ne quis putaret de
ipsorum labore tantum dictum esse, subjungit etiam
de iis qui jam crediderant. Quanquam enim spiritu,
hoc est, mente servirent Legi Dei, tamen quia carne
servitur legi peccati [(Rom. VII, 25)] , quamdiu molestias
et sollicitationes mortalitatis nostrae patimur,
ideo addidit, dicens: Non solum autem ipsi, sed et nos
primitias spiritus habentes, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus.
Non solum ergo, inquit, ipsa quae tantummodo
creatura dicitur in hominibus qui nondum
crediderunt, et ideo nondum in filiorum Dei numero
constituti sunt, congemiscit et dolet: sed etiam nosmetipsi
qui credimus, et spiritus primitias habemus,
quia jam spiritu adhaeremus Deo per fidem, et ideo non
jam creatura, sed filii Dei appellamur; tamen et ipsi
in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.