PL 35, col. 2079

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

sunt ante meritum, nec potest in rebus omnino aequalibus
electio nominari. Sed quoniam Spiritus sanctus
non datur nisi credentibus, non quidem Deus elegit
opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum,
ut per charitatem bona operemur: sed tamen elegit
fidem. Quia nisi quisque credat in eum, et in accipiendi
voluntate permaneat, non accipit donum Dei,
id est, Spiritum sanctum, per quem diffusa charitate
bonum possit operari. Non ergo elegit Deus opera
cujusquam in praescientia, quae ipse daturus est;
sed fidem elegit in praescientia: ut quem sibi crediturum
esse praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum
sanctum daret, ut bona operando etiam vitam aeternam
consequeretur. Dicit enim idem apostolus, Idem
Deus qui operatur omnia in omnibus [(I Cor. XII, 6)]
.
Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia
in omnibus. Quod ergo credimus, nostrum est:
quod autem bonum operamur, illius qui credentibus
in se dat Spiritum sanctum. Hoc autem
exemplum quibusdam Judaeis objectum est, qui Christo
crediderunt, et de operibus ante gratiam gloriabantur,
et dicebant se ipsam Evangelii gratiam per sua bona
opera praecedentia meruisse; cum bona opera in
nullo esse possint, nisi qui acceperit gratiam. Est
autem gratia ut vocatio peccatori praerogetur, cum
ejus merita nulla, nisi ad damnationem praecesserint.
Quod si vocatus vocantem secutus fuerit, quod est
jam in libero arbitrio, merebitur et Spiritum sanctum,
per quem bona possit operari; in quo permanens
(quod nihilominus est in libero arbitrio) merebitur
etiam vitam aeternam, quae nulla possit labe corrumpi.
LXI. [Ib. IX, 11-15.]
Quod autem ait, Miserebor
cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors
fuero, hinc ostenditur non esse iniquitatem apud
Deum; quod possunt dicere quidam, cum audiunt, Antequam nascerentur, Jacob dilexi, Esau autem odio
habui. Miserebor
enim, inquit, cui misertus ero. Primo
enim misertus est nostri Deus, cum peccatores essemus
ut vocaret nos. Cui ergo misertus ero, inquit, ut
eum vocem, miserebor adhuc ejus cum crediderit.
Quomodo autem adhuc, nisi ut det credenti et petenti
Spiritum sanctum? Quo dato misericordiam praestabit
cui misericors fuerit, id est, ut faciat eum misericordem,
quo bona possit per dilectionem operari. Nemo
ergo sibi audeat tribuere quod misericorditer operatur;
quia Deus illi per Spiritum sanctum dedit dilectionem,
sine qua nemo potest esse misericors. Non
ergo elegit Deus bene operantes, sed credentes
potius, ut ipse illos faciat bene operari. Nostrum
enim est credere et velle, illius autem dare credentibus
et volentibus facultatem bene operandi
per Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffunditur
in cordibus nostris, ut nos misericordes
efficiat.
LXII. [Ib. IX, 15-21.]
Quod autem ait, Igitur non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.