PL 35, col. 2082

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

quasi arena maris, reliquiae salvae fient, ostendit quemadmodum
sit Deus lapis angularis, utrumque parietem
in se conjungens [(Ephes. II, 20)] . Testimonium
enim Osee prophetae dictum est pro Gentibus, Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam,
dilectam
[(Osee II, 24)]
; et Isaiae testimonium dictum
est pro Israel, Quoniam reliquiae salvae fient [(Isai.
X, 22)]
, ut ipsae deputentur in semen Abrahae, quae
crediderunt in Christum: ita concordes ambos populos
facit, secundum et Domini testimonium dicentis
in Evangelio de Gentibus, Habeo alias oves quae non
sunt de hoc ovili, quas oportet me adducere; et erit unus
grex, et unus pastor [(Joan. X, 16)]
.
LXVI. [Ib. X, 1.]
Quod autem ait, Fratres, bona
voluntas cordis mei et deprecatio ad Deum fit pro illis
in salutem; hinc jam incipit de spe Judaeorum loqui,
ne etiam Gentes superbire audeant adversus Judaeos;
Sicut enim Judaeorum superbia refellenda erat tanquam
ex operibus gloriantium; sic et Gentibus occurrendum
est, ne tanquam Judaeis praelati superbiant.
LXVII. [Ib. X, 8-10.]
Quod autem dicit, « Prope
est verbum in ore tuo, et in corde tuo; hoc est verbum
fidei quod praedicamus: quia si confitearis in ore
tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde
tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio
fit in salutem; » totus hic locus ad illud refertur
quod superius dixit, Verbum enim consummans et brevians
faciet Dominus super terram [(Rom. IX, 28)]
. Remotis
enim innumerabilibus et multiplicibus sacramentis
quibus Judaicus populus premebatur, per misericordiam
Dei factum est ut brevitate confessionis
fidei ad salutem perveniremus.
LXVIII. [Ib. X, 19.]
Quod autem dicit, secundum
testimonium Moysi, Ego ad aemulationem vos perducam
in non gentem; in gentem insipientem irritabo vos; dicendo, gentem insipientem,
exposuit quid dixerit, in
non gentem: quasi quod nec gens dicenda sit quae
insipiens est. De cujus tamen fide irritandum dicit
populum Judaicum, quia illi apprehenderunt quod
isti respuerunt. Vel certe in non gentem, in gentem
insipientem; quia cum esset gens insipiens omnis populus
idola colens, tamen gentilitatem credendo deposuit.
Unde illud etiam est: Si igitur praeputium justitias
Legis custodiat, nonne praeputium ejus in circumcisione
deputabitur [(Id. II, 26)]
? Ut sit hic sensus: Ego
in aemulationem vos adducam in eam quae non gens
facta est, deponendo gentilitatem per fidem Christi,
cum fuisset gens insipiens colendo idola.
LXIX. [Ib. XI, 11.]
Quod autem ait, Numquid repulit
Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum,
ex semine Abraham, de tribu Benjamin, ad hoc refertur
quod superius dixit, Non potest autem excidere
verbum Dei. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi
sunt Israelitae; neque quia sunt semen Abraham, omnes
filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: ut de ipso
scilicet populo Judaeorum illi deputentur in semen,
qui Domino crediderunt. De hoc item dicit superius, Reliquiae salvae fient
[(Id. IX, 6, 7, 27)]
.
LXX. [lb. XI, 11.]
Quod autem dicit, Dico ergo,
Numquid sic deliquerunt ut caderent? Absit. Sed illorum
delicto salus Gentibus, non ideo dicit, quia non ceciderunt;
sed quia casus ipsorum non fuit inanis, quoniam
ad salutem Gentium profecit. Non ergo ita deliquerunt
ut caderent, id est, ut tantummodo caderent,
quasi ad poenam suam solum; sed ut hoc ipsum quod
ceciderunt, prodesset Gentibus ad salutem. Deinde
incipit ex hoc loco Judaeorum populum commendare,
etiam de ipso casu infidelitatis, ut non superbiant
Gentes; quia etiam casus Judaeorum tam pretiosus
existit pro salute Gentium: sed magis debent cavere
Gentes ne, dum, superbiunt, similiter cadant.
LXXI. [Ib. XII, 20, 14, 17.]
Quod autem dixit, Si
esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da
illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput
ejus, multis videri potest repugnare illi sententiae
qua Dominus praecepit ut diligamus inimicos nostros,
et oremus pro iis qui nos persequuntur [(Matt. V, 44)] :
vel huic etiam quam idem apostolus superius dixit, Benedicite persequentes vos; benedicite, et nolite maledicere;
et iterum, Nulli malum pro malo reddentes.
Quomodo enim quisque diligit eum cui propterea cibum
et potum dat, ut carbones ignis congerat super
caput ejus, si carbones ignis hoc loco aliquam gravem
poenam significant? Quapropter intelligendum est
ad hoc dictum esse, ut eum qui nos laeserit provocemus
ad poenitentiam facti sui, cum ei nos benefacimus.
Isti enim carbones ignis ad exustionem, id est
contribulationem spiritus valent, qui est quasi caput
animae, in qua exuritur omnis malitia, cum homo in
melius per poenitentiam commutatur, ut sunt illi carbones,
de quibus dicitur in Psalmis: Quid detur tibi,
aut quid apponatur tibi ad linguam subdolam? Sagittae
potentis acutae cum carbonibus vastatoribus [(Psal. CXIX,
3, 44)]
.
LXXII. [Ib. XIII, 1.]
Quod autem ait, Omnis anima
potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas
nisi a Deo, rectissime jam monet, ne quis ex eo
quod a Domino suo in libertatem vocatus est, factusque
christianus, extollatur in superbiam, et non arbitretur
in hujus vitae itinere servandum esse ordinem
suum, et potestatibus sublimioribus, quibus pro tempore
rerum temporalium gubernatio tradita est, putet
non se esse subdendum. Cum enim constemus ex
anima et corpore, et quamdiu in hac vita temporali
sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium degendae
hujus vitae utamur; oportet nos ex ea parte,
quae ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus,
id est, hominibus res humanas cum aliquo honore
administrantibus. Ex illa vero parte qua credimus
Deo, et in regnum ejus vocamur, non nos oportet
esse subditos cuiquam homini, idipsum in nobis
evertere cupienti, quod Deus ad vitam aeternam
donare dignatus est. Si quis ergo putat quoniam
christianus est, non sibi esse vectigal reddendum,
aut tributum, aut non esse exhibendum honorem debitum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.