PL 35, col. 2102
Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
divina electione probatum atque laudatum, ignorasse
affirment voluntatem Dei, cum alienae conjugis amore
perculsus, etiam maritum ejus decipiendum necandumque
curavit: de quo tamen scelere cum esset
primo sua, deinde prophetae voce damnatus, poenitendi
humilitate, et peccati confessione liberatus est.
Sed plane vapulavit multa [(II Reg. XI, XII)] , et exemplo
suo docuit intelligi, non ad sempiternam poenam,
sed ad severiorem disciplinam pertinere quod dictum
est a Domino, Qui autem novit voluntatem Domini sui,
et facit digna plagis, vapulabit multa.
19.
Nam et illud ad Hebraeos qui diligentius pertractant,
sic intelligunt, ut non de sacrificio contribulati
per poenitentiam cordis accipiendum sit quod
dictum est, Non adhuc pro peccatis relinquitur sacrificium;
sed de sacrificio de quo tunc loquebatur
Apostolus, id est, holocausto Dominicae passionis,
quod eo tempore offert quisque pro peccatis suis,
quo ejusdem passionis fide dedicatur, et Christianorum
fidelium nomine baptizatus imbuitur: ut hoc
significaverit Apostolus, non posse deinceps eum qui
peccaverit, iterum baptizando purgari. Quo intellectu
non intercluditur poenitendi locus: ita sane, ut
eos qui nondum baptizati sunt, nondum plenam
scientiam veritatis accepisse fateamur. Ex quo conficitur
ut omnis qui scientiam veritatis accepit,
etiam baptizatus intelligatur. Non autem omnis
baptizatus etiam scientiam veritatis accepit, propter
quorumdam posteriorum provectum vel miserabilem
negligentiam: et tamen illud sacrificium de
quo loquebatur, id est, holocaustum Domini, quod
tunc pro unoquoque offertur quodammodo, cum
ejus nomine in baptizando signatur, iterum si
peccaverit, offerri non potest. Non enim possunt
denuo baptizari qui semel baptizati sunt, quamvis
etiam post Baptismum per ignorantiam veritatis
peccaverint. Ita fit ut quoniam sine Baptismo nemo
recte dicitur accepisse scientiam veritatis, omnis qui
accepit eam, non ei relinquatur pro peccatis sacrificium,
hoc est, non possit denuo baptizari: nec tamen
omnis qui non accepit per doctrinam scientiam
veritatis, debeat arbitrari posse pro se illud offerri
sacrificium, si jam oblatum est; id est, si jam ejusdem
veritatis per Baptismum sacramenta percepit,
non potest iterum baptizari. Tanquam si diceremus
omnem hominem non esse quadrupedem, non ideo
tamen omne animal quod homo non est, etiam quadrupes
esse. Eos enim qui jam baptizati fuerint, curari
melius dicimus per poenitentiam, non renovari;
quia renovatio in Baptismo est. Ubi quidem operatur
poenitentia, sed tanquam in fundamento. Manente
itaque fundamento, recurari aedificium potest: si autem
fundamentum iterare quis voluerit, totum aedificium
subvertat necesse est. Propterea hoc dicit Hebraeis,
qui ex novo Testamento ad sacerdotium vetus
declinasse videbantur: Ideoque remittentes, inquit, initii Christi verbum, in consummationem respiciamus,
non iterum jacientes fundamentum poenitentiae a mortuis
operibus, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis