PL 35, col. 2204

De benedictionibus Jacob Patriarchae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)),

in sepulcro securus, velut quodam corporis somno
quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis?
In somno enim suo leo fuit, quando non necessitate,
sed potestate hoc ipsum complevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam [(Joan. X, 18)]
.
Quod vero addit, Et ut catulus leonis:
inde enim mortuus, unde natus. Bene ergo Christus
ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem
non timuit, sed et in ipsa morte mortis imperium
vicit. Quod autem dicit, Quis suscitabit eum? quia
nullus nisi ipse, juxta quod ipse ait: Solvite templum
hoc, et in triduo resuscitabo illud [(Id. II, 19)]
. Non deficiet dux de Juda,
et reliqua. Hoc manifestissime
ad Judam refertur. Diu enim fuit ex semine
illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec
Christus nasceretur, sicut supra diximus. Alligans ad
vineam pullum suum. Pullus suus populus ex Gentibus,
cui adhuc nunquam fuerat Legis onus impositum.
Hunc copulavit ad vineam, ad Apostolos scilicet qui
ex Judaeis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus
Israel est [(Isai. V, 7)] . Et ad vitem asinam suam. Ipse
dicit, Ego sum vitis vera [(Joan. XV, 1)]
. Ad hanc ergo
vitem alligat asinam suam, synagogam tardigradam
scilicet, et gravi Legis pondere depressam. Lavit in
vino stolam suam: sive carnem suam in sanguine passionis,
sive sanctam Ecclesiam illo vino, quod pro
multis effundetur in remissionem peccatorum. Et in
sanguine uvae pallium suum. Pallium Gentes sunt,
quas corpori suo junxit: sicut scribitur, Vivo ego,
dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino.
Oculi Christi Apostoli
sunt et Evangelistae, qui lumen scientiae Ecclesiae
praestant: quorum praecepta austeritatem vini
priscae Legis superant, quia longe leviora sunt. Et
dentes ejus lacte candidiores. Dentes praeceptores sunt
sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos
quasi comedendo in Christi corpus transmittunt. Candidiores
autem effecti sunt doctores Ecclesiae lacte
veteris Legis. Zabulon habitabit in littore maris, et in
statione navium. Zabulon interpretatur Habitaculum
fortitudinis, et Ecclesiam significat. Haec in littore
maris habitat et in statione navium, ut credentibus
sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum.
Haec contra omnes turbines saeculi inconcussa
firmitate solida spectat naufragium Judaeorum, et
haereticorum procellas, qui circumferuntur omni
vento doctrinae; quorum etsi tunditur fluctibus, non
tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem,
hoc est, usque ad Gentes. Legitur etiam in Evangelio
inde assumptos esse Apostolos aliquos, et ipsis
locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est, Terra Zabulon, et terra Nephtalim, populus qui sedebat
in tenebris, vidit lucem magnam
[(Isai. IX, 1, 2;
Matth. IV, 15, sqq.)]
. Sidon interpretatur Venator vel
venatrix. Venatores qui sunt, nisi Apostoli? Qui, ut
supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de quibus
dicitur: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in
omni monte [(Jerem. XVI, 16)]
. Issachar asinus fortis.
Issachar qui interpretatur Merces, refertur ad populum
Gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio
mercatus est. Hic Issachar asinus fortis scribitur, quia
prius populus gentilis quasi brutum et luxuriosum
animal nullaque ratione substitit, sed postmodum
jugum disciplinae evangelicae libenter portavit. Hic
accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona,
et terram quod optima. Inter terminos autem cubare,
est praestolato mundi fine requiescere, nihilque
de iis, quae nunc versantur in medio, quaerere, sed
ultima desiderare. Et fortis asinus requiem et terram
optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad
robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam
tendit. Unde etiam apponit humerum suum ad portandum,
quia dum ad promissam requiem pervenire
desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat.
Unde factus est tributis serviens, hoc est, Christo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.