PL 37, col. 1611

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sumus ignoratis; sed cum dixerimus, non ab ipsis
nobis vobis ostendemus verum esse quod dicimus,
sed vos ipsi agnoscetis verum esse quod dicimus.
Unde autem agnoscetis, nisi demonstrante illo qui
in vobis habitat, in quantum de illo numero estis,
quorum vox est, «Ne des ad movendum pedem meum;»
et quibus dicitur, «Neque dormitet qui custodit te?»
Oportet enim ut Christus non dormiat in vobis, et
modo intelligetis verum esse quod dicimus. Quomodo
inquies? Quia si dormiat fides vestra, dormit Christus
in vobis. Christus enim in corde vestro, fides
Christi est. Ait Apostolus: «Habitare Christum per
fidem in cordibus vestris»
[(Ephes. III, 17)]
. In quo
non dormit fides, vigilat Christus. Et si forte dormiebat
fides tua, et ideo in ista quaestione fluctuabas,
quasi navis illa quae tempestatem patiebatur,
ubi Christus dormiebat; excita Christum, et sedabuntur
tempestates
[(Matth. VIII, 24-26)]
.
8.
Fidem ergo vestram interrogo, charissimi:
quoniam filii estis Ecclesiae, et in Ecclesia profecistis,
et in Ecclesia proficietis qui nondum profecistis,
et in Ecclesia proficiendi estis qui jam profecistis
, interrogo vos quid soletis intelligere quod
dictum est in Evangelio, «Nesciat sinistra tua quid
faciat dextera tua»
[(Matth. VI, 3)]
. Hoc enim intellecto
invenietis quae sit dextera, et quae sit sinistra:
simul intelligetis et utramque partem Deum fecisse,
et dexteram et sinistram; et tamen non debet scire
sinistra quid faciat dextera. Sinistra nostra dicitur,
quidquid temporaliter habemus: dextera nostra dicitur,
quidquid nobis aeternum et incommutabile Dominus
pollicetur. Si autem ille qui dabit aeternam
vitam, ipse et de istis temporalibus consolatur praesentem
vitam, ipse fecit dexteram et sinistram. Dicit
de quibusdam psalmus apud David: «Quorum os
locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.»
Invenit ergo quosdam quos reprehendit, qui
dexteram veram pro sinistra habebant, et veram
sinistram dexteram sibi fecerant: qui sint isti exponit
consequenter. Omnis homo qui felicitatem non
putat esse hominis, nisi solum in istis temporalibus
facultatibus et deliciis, et affluentia et copia mundi
hujus, iste est stultus atque perversus, qui sinistram
sibi facit dexteram: tales illi erant de quibus dicit
psalmus; non quia a Deo non acceperant etiam quae
temporaliter possidebant, sed quia ipsam solam putabant
esse beatam vitam, et nihil aliud requirebant.
Audite enim quid de illis consequenter dicit:
«Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum
dextera iniquitatis.» Et sequitur: «Quorum
filii eorum velut novellae constabilitae; filiae eorum
ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena,
eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes
in exitibus suis; boves eorum crassi: non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.