PL 37, col. 1618

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

tentationem quam non potes ferre, introitum tuum
custodit: videte si custodit et exitum. «Sed faciet,» inquit,
«cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere»
[(I Cor. X, 13)]
. Numquid possumus nos, fratres, interpretari
aliter, quam ipsa verba Apostoli docuerunt?
Custodite ergo vos, sed non a vobis, quia Dominus
tegumentum, qui custodit, qui non dormitat nec
dormit. Semel dormivit pro nobis: surrexit; jam non
dormiet. Nemo de se praesumat. De convalle plorationis
ascendimus, non remaneamus in via. Gradus
in via restant; non debemus pigri remanere, non
debemus superbi cadere: dicamus Deo, Non moveatur
pes noster. Non dormiet, qui custodit nos. In
nostra potestate est, Deo donante, si eum nobis
faciamus custodem qui non dormit neque dormitat,
qui custodit Israel. Quem Israel? Videntem Deum.
Ita erit auxilium tuum a Domino, ita erit tegumentum
tuum super manum dexterae tuae; ita custoditur
introitus tuus et exitus tuus ex hoc nunc et usque
in saeculum. Nam si de te praesumpseris, motus est
pes tuus; si motus est pes tuus, jam putas te in aliquo
gradu esse: inde cadis, si superbus es; quia humilis
in convalle plorationis dicit, «Ne des ad movendum
pedem meum.»
15.
Etsi brevis Psalmus est, longa tamen tractatio,
et longus sermo. Putate, fratres, quia per natalem
beatae Crispinae invitavi vos, et immoderatior fui in
convivio producendo. Nonne posset hoc vobis fieri,
si quis vos militaris invitaret, et ad mensam sine mensura
bibere cogeret? Liceat nobis hoc facere in divino
sermone, ut inebriemini et satiemini, quemadmodum
et Dominus pluvia sua temporali dignatus est terram
irrigare, ut cum majore gaudio nos sineret ire ad locum
martyrum, sicut hesterno die promiseramus.
Illi enim martyres sine labore hic sunt nobiscum.
IN PSALMUM CXXI ENARRATIO.
SERMO AD PLEBEM.
1.
Sicut amor immundus inflammat animam, et ad
terrena concupiscenda et peritura sectanda perituram
vocat, et in ima praecipitat, atque in profunda demergit:
sic amor sanctus ad superna levat, et ad
aeterna inflammat, et ad ea quae non transeunt neque
moriuntur, excitat animam, et de profundo inferni
levat ad coelum. Habet tamen omnis amor vim suam,
nec potest vacare amor in anima amantis; necesse
est ducat. Sed vis nosse qualis amor sit? Vide quo
ducat. Non ergo monemus ut nihil ametis; sed monemus
ne mundum ametis, ut eum qui fecit mundum,
libere ametis. Obligata enim anima amore terreno,
quasi viscum habet in pennis; volare non potest.
Mundata vero ab affectibus sordidissimis saeculi, tanquam
extensis pennis et duabus alis resolutis ab omni
impedimento, id est, duobus praeceptis dilectionis Dei et
dilectionis proximi volat. Quo, nisi ad Deum ascendens
volando, quia ascendit amando? Quod antequam possit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.