PL 38, col. 1254
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
1.
Vincentii in poenis fortitudo ex adjutorio Christi.
Martyres discernit causa, non poena. Magnum
et multum mirandum spectaculum noster animus cepit:
nec inanissimam et perniciosissimam, sicut solet
in theatris quarumque nugarum, sed plane utilissimam
et fructuosissimam voluptatem oculis interioribus
hausimus, cum beati Vincentii gloriosa passio legeretur.
Erat videre invictam Martyris animam contra
insidias antiqui hostis, contra saevitiam impii judicis,
contra dolores mortalis carnis, acerrima conflictatione
certantem, et in adjutorio Domini cuncta
superantem. Ita plane, charissimi, ita prorsus fuit: in
Domino laudemus hanc animam, ut audiant mites, et
jucundentur [(Psal. XXXIII, 3)] . Quas voces audierit,
quas reddiderit, quae tormenta devicerit, decursa lectio
declaravit, et nobis tanquam in conspectu quae gesta sunt
posuit. Tanta poena erat in membris, tanta securitas in
verbis, tanquam alius torqueretur, alius loqueretur. Et
vere alius: praedixit enim hoc Dominus, et promisit
martyribus suis dicens: Non vos estis qui loquimini, sed
Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [(Matth. X,
20)]
. In Domino ergo laudetur haec anima. Nam quid
est homo, nisi quod memor est ejus [(Psal. VIII, 5)]
? Aut
quae vires pulveris, nisi illo adjuvante qui nos fecit ex
pulvere? Ut qui gloriatur, in Domino glorietur [(I Cor.
I, 31)]
. Si enim diabolicus et seductor spiritus plerumque
implet vel fallaces vates, vel falsos martyres suos,
ut tormenta corporis vel ipsi sibi ingerant, vel ingesta
contemnant: quid magnum est Domino Deo nostro ad
confirmandam praedicationem nominis sui, ipsorum
praedicatorum carnem quidem in manus persequentium
tradere, mentem vero in arcem libertatis assumere;
ut etiam dum illa patitur iniquitatem, haec asserat
veritatem? scilicet ut victores non tolerantia faciat,
sed justitia: quoniam martyres discernit causa,
non poena. Multi enim dolores toleraverunt pertinacia,
non constantia; vitio, non virtute; pravo errore,
non recta ratione; diabolo possidente, non persequente.
In nostro autem vincente Vincentio, ille quidem
vincebat, qui possidebat: sed ille possidebat, qui principem
hujus mundi miserat foras [(Joan. XII, 31)] , ut
etiam pugnans extrinsecus superaretur, qui jam fuerat
superatus, ne intus dominaretur. Ille quippe qui missus
est foras, non cessans tanquam leo rugiens circuit
requirendo quem devoret [(I Petr. V, 8)] . Sed eum expugnat
ille pro nobis, qui eo excluso regnat in nobis.
2.
Diabolus in Vincentii tormentis magis tortus quam
Vincentius. Denique magis diabolus non victo Vincentio,
quam Vincentius persequente diabolo torquebatur.
Quanto enim erant illa truculentiora et exquisitiora
tormenta, tanto magis tortus de torquente triumphabat;
et ex illa carne tanquam ex terra suo sanguine
irrigata, de qua plus dolebat inimicus, palma crescebat.
Sed quia ille latenter saevit, et latenter victus affligitur;