PL 38, col. 1266
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
propria, substantia propria, pariter et aequaliter
esse invisibilem, quia pariter et aequaliter credimus
immortalem, pariter et aequaliter credimus incorruptibilem.
Uno autem loco simul haec posuit Apostolus: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili,
incorruptibili, soli Deo, honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen.
[(I Tim. I, 17)]
. Deus solus, Pater et Filius
et Spiritus sanctus, immortalis, invisibilis, incorruptibilis:
non modo invisibilis, et postea visibilis;
quia non modo incorruptibilis, et postea corruptibilis.
Sicut immortalis semper, sicut incorruptibilis
semper; ita et invisibilis semper. Si mutatur invisibilitas,
metuendum est ne mutetur immortalitas.
Puto, propterea ipse Apostolus invisibilem in medio
posuit, inter immortalem et incorruptibilem. De
quo ambigi poterat, ne posset everti, ex utroque
latere communivit.
CAPUT XVI.
Teneamus istam indeclinabilem
confessionem. Non est simile offendere in creaturam,
et offendere in Creatorem. Certe qualitates
creaturarum disserendo quaeramus, et si in aliquo
fallimur, in quod pervenimus in eo ambulemus.
Tunc enim si quid aliter sapimus, et hoc nobis
Deus revelabit [(Philipp. III, 15 16,)] . Unde hesterno
die diutius disputavimus. Beati mundicordes, quoniam
ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
. Nos mundandis
cordibus modis omnibus instemus, omni conatu
invigilemus; omni prece, quantum possumus, impetremus,
ut cor mundemus. Et si de his quae forinsecus
sunt cogitamus: Mundate, ait, quae intus sunt,
et quae foris sunt mundata erunt [(Id. XXIII, 26)]
.
16.
Visio Dei an carni promissa. Salutare Dei,
Christus per carnem videbitur. Christus in judicio videbitur
ab omni carne. Fortassis alicui videatur tam clarum
esse testimonium de carne, quam de corde: quia scriptum
est, Videbit omnis caro salutare Dei [(Luc. III, 6)]
.
Habemus de corde evidentissimum testimonium. Beati
mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Habemus
et de carne, Videbit omnis caro salutare Dei. Jam quis
dubitaret visionem Dei carni esse promissam, nisi moveret,
quid est salutare Dei? Imo quia non movet, non
enim dubii sumus: salutare Dei Christus Dominus
est. Dominus itaque noster Jesus Christus si in sola
divinitate videretur, nemo dubitaret carnem visuram
esse substantiam Dei; quia, Videbit omnis caro salutare
Dei. Quia vero Dominus noster Jesus Christus, et
oculis cordis mundis, perfectis, Deo plenis videri
potest quantum attinet ad ejus divinitatem; visus
est autem et in corpore, secundum quod scriptum
est, Post haec in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est [(Baruch III, 38)]
: unde scio quomodo
dictum sit, Videbit omnis caro salutare Dei? Quia
videbit Christum, dictum est, nemo dubitet.
CAPUT XVII.
Sed utrum in corpore Dominum
Christum, an sicut erat in principio Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hinc ambigitur,
hoc quaeritur. Noli me urgere uno testimonio;