PL 38, col. 1268
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
De difficultate proposita, deque
Deo et de corpore futuro spirituali quid tenendum. Non
hoc ideo dixi (mementote quantum potestis, ut ea
discamus, usquequo invenerimus, quae nondum novimus;
quod autem novimus, non opus est ut discamus,
sed Domino adjuvante, doceamus): non ergo
hoc ideo dixi, quia carnem visuram negavi; sed
quia quaerenda sunt testimonia clariora, si forte poterunt
inveniri. Nam hoc quod prolatum est, videtis
quale sit. Pro nobis enim magis facit, vel pro ipsa
veritate, vel pro his qui quasi certo contendunt, carnem
non visuram omnino ullo modo Deum, nec
in resurrectione mortuorum. Nos hinc non contendimus,
sed repetendo acutos commemoramus,
tardis inculcamus. Licet multis taediosi simus, dicimus
tamen. Deus non videtur in loco, quia non est
corpus; quia ubique totus est, quia non in parte minor,
et in parte major est. Hoc firmissime teneamus.
Si autem caro illa tantam acceperit mutationem, ut
possit per eam videri quod non videtur in loco; omnino
ita sit. Sed quaerendum est, unde doceatur. Et
si nondum docetur, nondum negetur; sed certe vel
dubitetur. Ita tamen ut carnem resurrecturam non
dubitetur, spirituale corpus futurum ex animali non
dubitetur, corruptibile hoc et mortale hoc induere
immortalitatem et incorruptionem non dubitetur: ut in quod pervenimus, in eo ambulemus
[(Philipp. III, 16)]
.
Certe si nimis inquirendo in aliquo forte deviamus;
saltem in creatura, non in Creatore deviemus. Conetur
unusquisque quantum potuerit, corpus convertere
in spiritum, dum tamen in corpus non convertat
Deum.
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I.
CAPUT PRIMUM.
1.
Paulus ex persecutore
praedicator Christi. Gratiae Dei exemplum in Paulo datum,
ne aliquis peccator desperet. Hodie lectio de Actibus
Apostolorum haec pronuntiata est, ubi apostolus
Paulus ex persecutore Christianorum, annuntiator
Christi factus est. Hodie in illis regionibus etiam
loca ipsa testantur, quod tunc gestum est: et nunc
legitur, et creditur. Utilitas autem rei gestae hujus
haec est, quam Apostolus ipse commemorat in Epistolis
suis. Dicit enim ad hoc sibi veniam datam omnium
peccatorum suorum, et illius furoris atque insaniae
qua pertrahebat Christianos ad necem, qui
minister erat furoris Judaeorum, sive in lapidatione