PL 38, col. 1381
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
et illum asperum regem, quem loquendo
irritaverant, vivendo converterent. Credidit quippe in
eorum Deum, et proposuit edictum, ut quicumque
blasphemaret Deum Sidrach, Misach et Abdenago, in
interitum iret, et domus ejus in direptionem [(Dan.
III, 96)] . Quam dissimilis jussio primae jussioni! Qualis
prima jussio? Pereat qui statuam auream non adoraverit.
Qualis secunda? Pereat qui Deum verum
blasphemaverit. Fideles homines non mutati, infidelem
hominem mutaverunt. Illum in perfidia stare non
permiserunt, quia ipsi in fide steterunt. Salus ergo
illorum manifeste a Domino fuit. Quando illi non ardebant
et laudabant, aderat Dominus. Quando isti
ardebant, confitebantur, tamen moriebantur, ubi erat
Dominus? An forte illi justi erant, isti peccatores?
Audivimus enim istos paulo ante, cum passio eorum
legeretur, confiteri peccata sua, et dicere quoniam
omnia illa irascente Domino sibi, sed et paterno merito
paterentur [(II Machab. VII)] . Quid illi? Legite, et
videbitis etiam ipsos peccata propria confiteri, et dicere
se merito perpeti. Aequaliter justi, confessores
aequaliter peccatorum; et ideo justi, quia confessores
aequaliter peccatorum. Ideo irreprehensibiles, quia
non mendaces. Si enim dixerimus, ait, Joannes, quia
peccatum non habemus; nos ipsos decipimus, et veritas
in nobis non est. Si autem peccata nostra confessi fuerimus;
fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et
emundet nos ab omni iniquitate [(I Joan. I, 8 et 9)]
. Ad
justos ergo pertinet confessio peccatorum: ad superbos
pertinet defensio meritorum. Pariter ergo justi
peccata confitentes, pariter Deo gloriam dantes, pariter
pro ejus legibus mori parati.
CAPUT III.
Quare illi ab ignibus liberantur, isti
ab ignibus consumuntur? Ergo illis Deus aderat, hos
deseruerat? Absit: imo utrisque adfuit; illis in aperto,
istis in occulto. Illos visibiliter liberabat: istos invisibiliter
coronabat. Illi quidem de morte liberati sunt;
sed in hujus vitae tentatione manserunt: ab igne liberati,
ad pericula reservati; uno tyranno victo, adhuc
certaturi cum diabolo. Fratres mei, sicut christiani
intelligite. Machabaei melius et tutius liberati sunt. Ab
illis tribus viris, caeteris remanentibus, illa una tentatio
superata est: ab istis ista vita finita, quae tota
tentatio est. Deinde divino judicio, occulto procul dubio,
sed tamen justo, Nabuchodonosor meruit converti,
Antiochus meruit obdurari. Ille invenit misericordiam,
iste auxit superbiam.
CAPUT IV.
3.
In eos qui felicitatem in hac vita
esse censent, ac de altera vita dubitant. Sed quantum et
quo usque auxit superbiam? Vidi impium exaltari super
cedros Libani. Quo usque? quamdiu? Transivi, et
ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus
ejus [(Psal. XXXVI, 35, 36)]
. Bene: quaesisti, et non
invenisti; quia transisti. Vis videre impium non esse?
vis quaerere eum, et locum ejus non invenire? Transi.
Quid dico, Transi? Noli expavescere: non dixi,
Morere. Putasti enim me dixisse, Transi de hac vita:
et ideo expavisti, quia non transisti. Quid est, non
transisti? Non transisti erectione cordis, temporalis