PL 38, col. 1394

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

essent res Ecclesiae; ille respondisse fertur, Mittantur mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiae.
Aperuit fauces avaritia: sed sciebat quid faceret
sapientia. Continuo jussum est: quot vehicula
poposcit, tot ierunt. Poposcit autem multa: et quanto
plura erant vehicula, tanto erat major spes praedae
corde conceptae. Implevit vehicula pauperibus, et reversus
est cum eis: et dictum est ei, Quid est hoc?
Respondit, Hae sunt divitiae Ecclesiae. Illusus persecutor
flammas poposcit; sed non erat ille frigidus, ut flammas
timeret: ardebat pene furore, sed plus anima
charitate. Quid pluribus? Craticula admota est, et
tostus est. Et cum ex uno latere arsisset, dicitur tanta
tranquillitate illa tormenta tolerasse, ut impleretur in
eo quod modo in Evangelio audivimus, In patientia
vestra possidebitis animas vestras [(Luc. XXI, 19)]
. Denique
flamma ustus, sed patientia tranquillus: Jam,
inquit, coctum est; quod superest, versate me, et manducate.
Tale duxit martyrium: ista gloria coronatus
est. Beneficia ejus Romae tam clara sunt, ut numerari
omnino non possint. Iste est de quo dixit Christus: Qui perdiderit animam suam propter me, salvabit eam [(Id. IX, 24)]
.
Salvavit eam per fidem, salvavit per
contemptum mundi, salvavit per martyrium. Quanta
est gloria ejus apud Deum, dum tanta est laus ejus
apud homines?
2.
Martyrum merces Christum sequentibus parata.
Sequamur vestigia ejus fide, sequamur et contemptu
mundi. Non solum martyribus praemia promittuntur
coelestia, sed etiam integra fide et perfecta charitate
Christum sequentibus. Nam inter martyres honoratus
est, ipsa veritate pollicente, ac dicente: Nemo est
qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres,
aut uxorem, aut filios, et non recipiat septies tantum
in isto tempore, in saeculo autem futuro vitam aeternam
habebit [(Matth. XIX, 29)]
. Quid est gloriosius homini,
quam sua vendere, et Christum emere, offerre
Deo acceptissimum munus, incorruptam virtutem
mentis, incolumem laudem devotionis; Christum
comitari, cum venire coeperit vindictam de inimicis
recepturus; lateri ejus assistere, cum sederit judicaturus;
cohaeredem Christi fieri, Angelis adaequari,
cum Patriarchis, cum Apostolis, cum Prophetis, coelestis
regni possessione laetari? Has cogitationes quae
persecutio potest vincere, quae possunt tormenta superare?
Dura, fortis, et stabilis religiosis meditationibus
fundata mens, et adversus omnes zabuli terrores
et minas mundi animus immobilis perstat, quem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.