PL 38, col. 1396
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
fructum, quam imitationis exemplum; Christus enim pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur
vestigia ejus
[(I Petr. II, 21)]
. In hac sententia
vidisse videtur apostolus Petrus, quod pro his tantum
passus est Christus, qui sequuntur vestigia ejus,
neque prosit quidquam Christi passio, nisi illis qui
sequuntur vestigia ejus. Secuti sunt eum martyres
sancti, usque ad effusionem cruoris, usque ad similitudinem
passionis: secuti sunt martyres, sed non
soli. Non enim postquam illi transierunt, pons incisus
est; aut postquam ipsi biberunt, fons ipse siccatus
est. Quae est enim spes fidelium bonorum, qui
vel sub foedere conjugali jugum matrimonii caste et
concorditer ducunt, vel sub continentia viduali domant
carnis illecebras, vel etiam sanctitatis apicem
celsius erigentes et in nova virginitate florentes sequuntur
agnum quocumque ierit? Quae istis, inquam,
quae nobis omnibus spes est, si non sequuntur Christum,
nisi qui pro ipso sanguinem fundunt? Perditura
est ergo filios suos, quos tanto fecundius, quanto
securius tempore pacis enixa est mater Ecclesia?
Quos ne perdat, oranda est persecutio, oranda tentatio?
Absit, fratres. Quomodo enim potest orare
persecutionem, qui quotidie clamat, Ne nos inferas in
tentationem [(Matth. VI, 13)]
?
CAPUT III.
Habet, habet, fratres, habet hortus
ille dominicus, non solum rosas martyrum, sed et
lilia virginum, et conjugatorum hederas, violasque
viduarum. Prorsus, dilectissimi, nullum genus hominum
de sua vocatione desperet: pro omnibus passus
est Christus. Veraciter de illo scriptum est, Qui
vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis
venire [(I Tim. II, 4)]
.
3.
In quibus licet Christum sequi, praeter martyrium.
Humilitas ipsius sectanda. Vindicta exemplo Christi,
non expetenda. Praesentia contemnenda. Intelligamus
ergo praeter effusionem cruoris, praeter periculum
passionis, quomodo Christum debeat sequi Christianus.
Apostolus dicit, loquens de Domino Christo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse aequalis Deo.
Quanta majestas! Sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Quanta humilitas! Humiliavit se Christus: habes,
christiane, quod teneas. Christus factus est obediens:
quid superbis? Quousque factus est obediens Christus?
Usque ad incarnationem Verbi, usque ad participationem
mortalitatis humanae, usque ad trinam
diaboli tentationem, usque ad irrisionem populi Judaeorum,
usque ad sputa et vincula, usque ad alapas
et flagella; si parum est, usque ad mortem; et si
adhuc aliquid etiam de genere mortis addendum, mortem autem crucis
[(Philipp. II, 6-8)]
. Habemus tale
humilitatis exemplum, superbiae medicamentum.
CAPUT IV.
Quid ergo intumescis, o homo?
O pellis morticina, quid tenderis? O sanies fetida,
quid inflaris? Anhelas, doles, aestuas, quia nescio
quis tibi fecit injuriam. Unde tu flagitas ultionem,
sitis arenti fauce vindictam; nec prius ab intentione