PL 38, col. 1400
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
promisit, qui pro te mortem non debitam
sustulit, qui pro te sanguinem fudit, qui te in se
transfiguravit, quando dixit, Anima mea turbata est.
Ad illum pertines, et times? Et aliquid tibi nociturus
est mundus, pro quo mortuus est, per quem factus
est mundus? Ad illum pertines, et times? Si Deus pro
nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit,
sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et
cum illo omnia nobis donavit [(Rom. VIII, 31 et 32)]
? Resiste
perturbationibus, ne consentias amori saeculi.
Titillat, blanditur, insidiatur: non ei credatur, Christus
teneatur.
SERMO CCCVI. In Natali martyrum Massae Candidae.
CAPUT PRIMUM.
1.
Martyrum gloria insipientibus
abscondita. Malitia pro poena. Sicut audivimus,
et cantando respondimus: Pretiosa est mors
sanctorum Domini, sed in conspectu ejus [(Psal. CXV,
15)]
, non in conspectu insipientium. Visi sunt enim oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus
illorum.
Malitia in latino sermone non eam significationem
habere solet, quam habet in ea lingua qua
Scriptura locuta est. Malitia enim in latina lingua dici
solet, qua mali sunt homines: illa autem lingua malitia
dicitur etiam malum, quod patiuntur homines.
Malitia ergo isto loco poena intelligitur. Hoc itaque
dixit: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata
est poena exitus illorum: illi autem sunt in pace. Et si
coram hominibus tormenta passi sunt, haec est malitia: spes eorum,
inquit, immortalitate plena est; et in paucis
vexati, in multis bene disponentur [(Sap. III, 2-5)]
. Non enim condignae sunt passiones hujus temporis ad
futuram gloriam, quae revelabitur in nobis
[(Rom. VIII,
18)]
. Sed donec reveletur abscondita est. Et quoniam
abscondita est, ideo visi sunt oculis insipientium mori.
Sed numquid quia abscondita est, etiam Deo abscondita
est, apud quem pretiosa est? Ideo pretiosa est in
conspectu Domini mors sanctorum ejus. Huic igitur
abscondito sacramento oculos fidei debemus, ut quod
non videmus, credamus, et mala injuste perpessi
fortiter toleremus.
CAPUT II.
2.
Poena non nocet, si bona est causa.
Massa Candida. Sit nobis electa causa, ne nobis noceat
poena. Nam mala causa nullum habet praemium,
sed justum tormentum. Non est igitur in hominis potestate
quo exitu hanc vitam finiat: sed est in hominis
potestate quomodo vivat, ut vitam securus finiat.
Neque hoc in potestate esset, nisi dedisset Dominus potestatem filios Dei fieri.
Sed quibus? Credentibus in
nomine ejus [(Joan. I, 12)]
. Haec est prima Martyrum