PL 38, col. 37

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

abundantiam a fertilitate terrae: sic est enim
benedictus Jacob [(Gen. XXVII, 28)] : ad eum pertineamus,
et non carnaliter vivamus. Quia unusquisque
incipit carnaliter vivere, ideo major dictus est Esau [(Id. XXV, 23)] .
Duo Testamenta dicuntur in Lege,
unum Vetus, et alterum Novum. Vetus promissiones
habebat temporales, sed significationes spirituales.
Intendat Charitas vestra. Si promissa est Judaeis
terra repromissionis, significat aliquid spiritualiter
terra repromissionis: si promissa est Judaeis civitas
pacis Jerusalem, significat aliquid nomen civitatis Jerusalem:
si data est Judaeis circumcisio carnis,
significat aliquam spiritualem circumcisionem: si
jussi sunt Judaei unum diem sabbatum observare de
septem diebus, significat spiritualem quietem, quae
non habet vesperam. Nam et in ipsis septem diebus,
in Genesi in omnibus diebus dictum est, Facta est
vespera [(Id. I)]
: in septimo die non dicitur, Facta
est vespera. Septimo die qui vesperam non habet,
significatur nobis requies sempiterna, ubi nullus est
occasus. Si data sunt sacrificia Judaeis carnalia, per
victimas animalium omnia significant sacrificia spiritualia.
CAPUT VIII.
Ergo qui sic intellexerunt, quasi praesens
illis aliquid daretur pro magno, et futurum nihil
quaesierunt, nec spiritualiter ea quae carnaliter agebantur,
intel ligere valuerunt, ad majorem filium
pertinent, ad vetus Testamentum pertinent.
9.
Testamenti Veteris et Novi discrimen et consonantia.
Vetus enim Testamentum est promissio figurata:
Novum Testamentum est promissio spiritualiter intellecta.
Cum enim Jerusalem quae fuit in terra, pertineat
ad Vetus Testamentum, imaginem habet ad Jerusalem
quae est in coelo, et pertinet ad Novum
Testamentum. Circumcisio carnalis pertinet ad Vetus
Testamentum: Circumcisio cordis pertinet ad Novum
Testamentum. Liberatur secundum Vetus Testamentum
populus de Aegypto: liberatur secundum
Novum Testamentum populus a diabolo. Persecutores
Aegyptii et Pharao persequuntur exeuntes de Aegypto
Judaeos: persequuntur populum christianum peccata
ipsorum et diabolus princeps peccatorum. Sed
sicut Judaeos usque ad mare persequuntur Aegyptii;
sic Christianos usque ad Baptismum persequuntur peccata.
CAPUT IX.
Eremus est christiano hic mundus. Intendite, fratres, et videte: liberantur per
mare Judaei, obruuntur in mari Aegyptii: liberantur
Christiani in remissione peccatorum, delentur
peccata per Baptismum. Exeunt post mare Rubrum,
et ambulant per eremum: sic et Christiani
post Baptismum nondum sunt in terra repromissionis,
sed sunt in spe. Saeculum autem hoc eremus est; et
vere christiano est eremus post Baptismum, si intelligat
quod accepit. Si non solum signa corporalia in illo
fiant, sed si etiam in corde spiritualis effectus, intelligit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.