PL 38, col. 40
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
interfecti essent in mari hostes eorum, et fluctibus
obruti essent inimici eorum, desideraverunt idolum
facere, quia non viderunt Moysen [(Exod. XXXII, 1)] ,
et non intellexerunt secum praesentem Deum; sed in
praesentia hominis habentes spem, non viderunt oculis
hominem, et putare coeperunt quia non ibi esset
Deus, cum ipse solus per Moysen tanta patraret.
Quaesierunt hominem oculis carnis, quia non habebant
oculos cordis, unde Deum in Moyse viderent. Perdiderunt
ergo primatum suum, quia conversi corde in
Aegyptum manducaverunt lentem.
CAPUT XIII.
Accipite. Populus Christianus est;
sed in ipso populo Christiano illi primatum tenent,
qui pertinent ad Jacob: qui vero carnaliter vivunt,
carnaliter credunt, carnaliter sperant, carnaliter diligunt,
adhuc ad Vetus Testamentum pertinent, nondum
ad Novum; adhuc in sorte sunt Esau, nondum
in benedictione Jacob.
13.
Benedictio minoris sub specie majoris. Intendat
Sanctitas vestra. Benedicere ergo volebat
majorem filium Isaac senex caliginosis oculis, quia
Vetus Testamentum ad Judaeos directum erat. Quod
Vetus Testamentum non ab eis intelligebatur, ideo caliginosi
oculi dicuntur. Ut dixi, fratres, ad majorem
loquitur, ad minorem pervenit benedictio. Etenim
mater ista, quae in sanctis omnibus intelligitur, id
est, Ecclesia, quae intellexit prophetiam, ipsa dat consilium
filio minori, et dicit illi: Ego ipsa audivi patrem
tuum dicentem fratri tuo: Vade, et affer mihi venationem,
ut manducem, et benedicat te anima mea, antequam
moriar. Nunc ergo, fili, audi me. Et dedit illi
consilium ut iret, afferretque duos haedos de proximo
grege; et faceret illos mater, quemadmodum delectabatur
pater ejus; et manducaret, et benediceret
filium suum minorem absente majore. Ille autem timuit,
et ait: Frater meus pilosus est, ego autem lenis
sum; ne contingat me et compalpet pater meus, et intelligat
quia ego sum Jacob, et acquiram non benedictionem,
sed maledictionem. At illa: Vade, inquit, fili, audi
me: maledictio tua super me sit [(Gen. XXVII, 6-13)]
.
Perrexit, et attulit duos haedos: facti sunt, et apposuit
patri suo: et quemadmodum praedixit, quia non
illum agnoscebat in voce, tetigit, invenit pilos; quia
pellibus haedorum circumdederat mater brachia ejus:
credidit majorem esse, et benedixit. In benedictione
majorem intendebat, et benedictio ad minorem perveniebat.
CAPUT XIV.
Quid est ergo quod sub specie
majoris benedicitur minor, nisi quia sub figuris Veteris
Testamenti promissi populo Judaeorum, pervenit
benedictio spiritualis ad populum Christianorum?
Attendite, fratres: audiunt illi terram promissionis,
audimus et nos: tanquam ad Judaeos videtur
Scriptura loqui de terra promissionis, et ad nos pervenit
intellectus terrae promissionis, qui dicimus Deo, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium
[(Psal. CXLI,
6)]
. Sed hoc ut diceremus, mater nos docuit, id est, in