PL 38, col. 44
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
et portatio pellium: rem tamen significant,
quae uno tempore fieri potest. Simul enim et arguit
justus peccatores, quod est haedos occidere; et peccata
eorum misericorditer tolerat, quod est pelles
portare. Quantum in ipso fuit, occidit haedos, occidit
peccatores: sed portabat aliena peccata, et portabat
cum tolerantia; meruit benedici: quia charitas omnia
tolerat. Ipsa charitas erat in matre, et figuram charitatis
ipsius gerebat mater: quae figura omnium sanctorum
erat, figuram charitatis gerebat; quia sancti
non sunt, nisi qui habuerint charitatem. Quid enim
proderit, si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem
autem non habeam? Factus sum aeramentum
sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem
fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non
habeam, nihil sum. Et si sciero omnia sacramenta, et
omnem prophetiam, et tradam corpus meum ut ardeam,
charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [(I
Cor. XIII, 7, 1-3)]
. Qualis est ergo charitas, quae sola
multum prodest, sine qua caetera nihil prosunt? Ergo
ipsa charitas dat consilium, et obedit filius charitatis.
CAPUT XX.
21.
Isaac in dolo Jacob figuram intellexit.
Quale consilium dat? Ut accipiat ille pelles haedinas,
et accedat ad patrem. Majorem quaerit pater, et
minorem benedicit: Vetus Testamentum Judaeos intuetur
per litteram, et per spiritualem ejus intelligentiam
Christiani in illo benedicuntur. Intendat
Sanctitas vestra, magnum mysterium, magnum sacramentum.
Dicit Isaac, Venit frater tuus cum dolo,
de homine sine dolo. Sine dubio Isaac ille, ut erat
spiritu prophetico, noverat quid agebatur, et ipse
figurate agebat; omnia ponit in magna altitudine sacramentorum:
nam si nesciret quid ageret, irasceretur
fallenti se filio. Venit major, et dicit, Ecce, pater;
manduca: sicut jussisti mihi, feci. Dicit ille: Quis es
tu? Respondit: Ego sum filius tuus major Esau. Et
quis est, inquit, ille a quo jam manducavi; et benedixi
eum, et benedictus erit [(Gen. XXVII, 31-33)]
?
Irasci videbatur, exspectabat ab ore ipsius Esau maledictionem
aliquam in fratrem: cum exspectat ille
maledictionem, confirmat iste benedictionem. O
irasci! o indignari! Sed noverat mysterium, et caligo
oculorum ejus corporeorum significabat caliginem
mentis Judaeorum: oculi autem cordis ejus videbant
altitudinem mysteriorum.
CAPUT XXI.
22.
Dolus, non dolus.--Venit, inquit, frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem.
Dicebamus: videte quid est cum dolo: dolus hic,
non est dolus. Quomodo dolus non est dolus? Quomodo
petra non est petra? Quomodo dicitur mare, et
non est mare? quia aliud significat: sic dicitur petra,
et non est petra; quia aliud significat. Dicitur mons,
et non est mons: dicitur leo de tribu Juda Dominus
Jesus Christus, et non est leo: dicitur agnus, et non
est agnus: dicitur pecus, et non est pecus: dicitur