PL 38, col. 51

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ubertate terrae erit tibi habitatio et a rore coeli. Et ne
ideo te putes bonum, In gladio tuo vives, et fratri tuo
servies. Sed ne de te desperes, quia potes te corrigere, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de collo
tuo.
Ecce ab ubertate terrae et a rore coeli accipiet;
sed Isaac sugillatus projicit illi benedictionem, non
dat. Nonne fit modo in Ecclesia malis hominibus, qui
volunt perturbare Ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem
ipsius pacis, ut admittantur, ut habeant Sacramenta
communia? Et aliquando scitur quia mali
sunt, et convinci forte non possunt ut emendentur et
degradentur; ut excludantur, ut excommunicentur,
non possunt convinci. Si institerit aliquis, aliquando
itur in disruptiones Ecclesiae. Cogitur gubernator Ecclesiae
tanquam dicere, Ecce ab ubertate terrae erit
tibi, et a rore coeli: utere Sacramentis, tibi manducas
judicium, tibi bibis judicium: Qui enim manducat et
bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit [(I Cor. XI,
29)]
. Nosti quia admitteris ex necessitate pacis Ecclesiae,
non habes in corde nisi perturbationes et divisiones.
Ideo in gladio tuo vives: nam in eo quod accipis
a rore coeli, et ab ubertate terrae, non ibi vives;
non enim hoc te delectat, aut suavis est tibi Dominus.
Si enim hoc te delectaret, et suavis tibi esset Dominus,
imitareris humilitatem Domini, non superbiam
diaboli. [Quamvis ergo accipiat mysterium
humilitatis Domini a rore coeli et ab ubertate
terrae, non tamen deponit superbiam diaboli; cui
nihil faciam, qui semper dissensionibus et seditionibus
gaudet.] Quamvis sit tibi ista communio a
rore coeli et ab ubertate terrae; tamen in gladio tuo
vivis, seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut
terreris. Muta ergo te, et tolle jugum a collo tuo.
CAPUT XXXIII.
36.
Epilogus, de pugna contra
diabolum exemplo martyrum suscipienda. Vincentii
martyris natalitia. Haec vobis, fratres, pro magnitudine
mysteriorum forte pauca; pro tempore tamen
et pro viribus nostris et pro vestris multa dicta sunt:
et si forte enucleatius haec quaestio discussa non est,
partim tamen magna mysteria, quae postea si tractentur,
inveniuntur. Date veniam et angustiae temporis, et viribus
nostris, et capacitati vestrae. Vultis plus capere,
crescite: vultis crescere, bene vivite. Qui enim non vult
bene vivere, non vult crescere. Has vobis epulas exhibuerit
Dominus Deus noster per natalitia martyris sui
Vincentii. Vincentius nomen victoriae est. Amate autem,
ut vincatis: non enim deest persecutio; diabolus
persecutor est, nunquam defit occasio coronae:
tantum miles Christi intelligat pugnam, et sciat quem
vincat. Numquid quia non te urget hostis manifestus
corporis, non te urget persecutor occultus illecebris
carnis? Quanta suggerit mala? quanta per cupiditatem,
quanta per timorem? Quibus illecebris persuadet
ut eas ad sortilegos, ad mathematicos, quando

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.