PL 4, col. 200

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: The Epistles of Cyprian 1.3 · The Epistles of Cyprian 1.4 · The Epistles of Cyprian 1.0

frequentiore comitatu officiosi agminis honestatus,
poenam putat esse cum solus est. Tenacibus
semper illecebris necesse est, ut solebat,
vinolentia invitet, inflet superbia, iracundia inflammet,
rapacitas inquietet, crudelitas stimulet, ambitio

delectet, libido praecipitet.
IV.
Haec egomet saepe mecum. Nam, ut
ipse quamplurimis vitae prioris erroribus implicitus
tenebar, quibus exui me posse non crederem,
sic vitiis adhaerentibus obsecundans
eram, et desperatione meliorum, malis meis veluti
jam propriis ac vernaculis offavebam. Sed,
postquam, undae genitalis auxilio superioris aevi labe
detersa, in expiatum pectus serenum ac purum desuper
se lumen infudit, postquam, caelitus spiritu
hausto, in novum me hominem nativitas secunda
reparavit, mirum in modum protinus confirmare se
dubia, patere clausa, lucere tenebrosa, facultatem
dare quod prius difficile videbatur, geri posse
quod impossibile putabatur, ut esset agnoscere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.