PL 4, col. 204

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: The Epistles of Cyprian 1.6 · The Epistles of Cyprian 1.5 · The Epistles of Cyprian 1.0

conflictantes, ejulantes, gementes incremento poenae
propagantis extendere, flagris caedere, igne torrere.
Res illic geritur, nec videtur; occulta plaga, et
poena manifesta. Ita quod esse jam coepimus acceptus
spiritus licentia sua potitur; quod necdum
corpus ac membra mutavimus, adhuc carnalis
aspectus saeculi nube caecatur. Quantus hic animi potentatus,
quanta vis est, non tantum ipsum esse
subtractum perniciosis contactibus mundi, ut quis
expiatus et purus nulla incursantis inimici labe capiatur,
sed adhuc majorem et fortiorem viribus fieri,
ut in omnem adversarii grassantis exercitum imperioso
jure dominetur!
VI.
Atque, ut illustrius, veritate patefacta, divini
muneris indicia clarescant, lucem tibi ad cognitionem

dabo; malorum caligine abstersa, operti saeculi
tenebras revelabo. Paulisper te crede subduci
in montis ardui verticem celsiorem, speculare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.